is toegevoegd aan uw favorieten.

De Sint Franciscus Xaveriuskerk of, De Krijtberg te Amsterdam, 1654-1904

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Met weglating van 't ons reeds bekende, t. w. de dagvaarding der Jezuieten voor de gecommiteerden in den Haag (bl. 78 80 hierboven), volge thans het afscheid des ballings van zijne kudde te Amsterdam.

Ut primum hoe tristis proscriptionis meae nuntium Amstelodami innotuit, ingens animorum motus inter Rom. Catholicos nequaquam potuit dissiinulari. Alii invehebant in Jansenistas, - ut malorum omnium molitores, alii in Sebastenum, Ecclesiae Romanae flagellum; alii, manibus ooulisque in coelum sublatis, divinam opem implorabant; alii vindictam. Cum autem die Lunae', id est 22 Junii, sacris operaturus venirem ad altare, referto templo' non nisi alti gemitus et suspiria et lugubriter conquerentium strepitus audiebantur. Factoque Sacro, concurrebat frequens hominum multitudo, animi expiandi causa (quod idem ficbat aliis consequentibus diebus, ita ut labori par non essem) fusis uberrime lacrymis valedicens, ac tristissimam suam sortem, decreto jam meo discessu, deflens. — Festo S. Joannis praccursoris(24 Junii) tanta populi frequentia affluxerat. ut tribus horae quadrantibus ante consuetum Sacri facier.di tempus, non templo tantum sed tota fere domo mea hominibus oppleta, domus porta claudenda fuerit, supra mille hominibus exclusis in platea et illic gementibus et conquerentibus, quumque acatholici non pauci ex illis quaererent, utquid ita consternati essent et afflicti, utquid tanta turba illue convenisset, responsum illis fuit: „Numquid hoe miramini et quaeritis? Eripitur nobis sacerdos noster, culpae expers! Elieu! tantum valuerunt apud ordines perfidus iile Sebastenus ejusque asseclae rebelles. Quo audito etiam acatholici indoluerunt. Absoluto Sacro, cum me tribus verbis praesentium precibus commendassem, tristissimus ejulatus exauditus est. Eodem die, prae metu turbarum, satellites, a magistratu obtenti, constiterunt ad templa sacerdotum saecularium, Coddaeo faventium. Dieveneris, 26 Junii, postreinum publice sacrum operatus frequentissimo populi concursu, haec verba prolucutus sum: „Benevoli auditores, estote pacifici, obtemperate in profanis profano, in sacris sacro superiori: egregiorum civium partes implete. Constantes estote in sacrosancta Romana Catholica fide, Deum pro me orate, ego vicissim pro vobis Deum deprecabor ut invicem in coelo intueamur . Incredibile dictu est, quanti ploratus et lamenta distinctis vocibus toto passim templo audita sint. Tendebantur ad coelum manus, cadebant lacrymae per ora flentium, indubitata zeli Re GESCHIEDENIS V. D. „KHIJl'BEKG". 13