is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

privata reservatum erat, Macedonibus enim jus provocationis ad regem datum erat. Civis qui provocaret ipse regem adiret oportuit, res ferebat ut rex certis temporibus aditum ad se daret quo libelli a supplicibus ei tradi possent, cuivis civi e quavis parte regni eum tune adire licuit; sin autem copiam rex non daret, tune tempus observandum erat quo rex in publicum prodiret, ut ei hoe modo libelli traderentur. Ad hanc rem pertinet Plutarchi narratio de modo quo Demetrius Poliorcetes, cum rex Macedoniae factus esset, hanc rem neglexerit. Cum aliquando in publicum provectus esset, multi libelli ei traditi sunt, quos accepit quidem, sed taedio ductus in Axium dejecit1) Plutarchus eodem loco hanc rem distincte ut partem jurisdictionis regi commissam nominat. Comitas et facilis aditus quem Philippus II hac imprimis in re civibus suis praestitit, ei amorem populi paraverunt2).

De jurisdictione in rebus capitalibus hoe saltem nobis apparet, quod neque ea in re regi agere licuit utcumque sibi placuit. Exempla praesto sunt hommes illustres gravissimi criminis accusatos a rege in jus vocatos et in noxa esse compertos, nee tarnen ab eo damnatos, sed in conventum civium abductos esse. Si tarnen hoe in conventu quoque culpa reorum manifesta fiebat, tum in ipsa contione lapidibus obruti more patrio a civibus suis interficiebantur 3). Actio contra Philotam clarissimum hujus rei exemplum est4). Vel culpae socii ut Alexander Lyncestis et Parmenio a rege non damnantur, nisi audita concione civium, cum alii a plebe absolvantur5). Multa autem exempla hujus generis jurisdictionis aetatem tulerunt 6).

1) Plut. Demetr. 42.

2) Ibid.

3) Curt. 7. 2. 1; 6. 11. 38.

4) Curt. 6. 8. 23. Arrian. 3. 26. 3.

5) Diod 17. 80. 1. et 2. Curtius 7. 1. 5; 7. 2. 7.

6) Diod. 18. 37. 2. Arrian. 4. 14. 3. Curt. B. 9. 24. Nepos Euraen. 5.1. Polyb. 5. 27. 5 : 5 29. 6.