is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

foedere Macedoniae juncti erant, sed Triballi, Autariatae, Dardani, Paeones et reliqui barbari Septentrionis ad flumen Istrum usque 1) foederis nomine cum rege conjuncti principatum ejus agnoverunt. In Thracia et in oris maritimis maris Thracici, in Chersonneso sese sustinuit in urbibus aut illis locis conditis, aut vi subjectis, magnam partem agri Thracici nobilibus Macedonibus dono dederat, ita ut universa regio ei eo usque subjecta esset, ut pro provincia Macedonica habenda sit. Urbes remotissimae ad Pontum Euxinum sitae, Odessus et Apollonia, G-otarum gens, perinde ac Byzantium foedere aequo cum Philippo conjunctae quidem erant, ceterum ab omni parte liberae manserunt. Haud conterunenda pars lllyriae ad Scodram usque societatem cum eo iniit, matrimonio suo cum Olympiade auctoritate valuit in Epiro, cum Thessalia tetrarcharum auspiciis administrata provinciae Macedonicae instar esset. Postremo ipsa Graecia et insulae synedrio Corinthi conjunctae, specie foederis aequi revera principatum ejus agnoverunt, ei in omni re dicto oboedientes fuerunt.

i) Polyb. 1 2. 4.