is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

autonomia, suis legibus, et sua jurisdictiono fruitur1).

Et hic status ut ab Alexandro institutus est per totam

vitam ejus duravit2).

Quod Alexander, cum diversas partes imperii Persarum sibi subjiceret, deinceps praedia et bona regia in smgulis provinciis sita sibi occupavit et possessione retinuit, sequitur ex hac re quod in Darii locum successit. Suspicandum est praedia illa magno numero et diverso genere praesto fuisse, dubium non est quin bona regia e. g. in Aegypto jam ante Ptolemaeos magni pretii et lato ambitu fuermt, et item in omnibus provinciis. Nee tarnen rerum scriptores quicquam de hac re tradiderunt. Una tantum res pertinens ad praedia sive pascua Asiae Minoris, forte fortuna nominatur. Plutarchus enim ad annum 321 commemorat tx [ixtOmx hr*o$ip&* «pi rijv "iJnv equitia regia sita in pro-

vincia Phrygia Minore 3), et ex iis quae dicit patet illa tune temporis regum Macedoniae fuisse eaque recta via regum noinine administrari ab eorum vicariis, a procuratoribus regiis, adeo ut equitiarii et agasones, qui illic fuerunt, inter regios ministros enumerentur necesse sit, cum ab altera parte rationes dispungerentur a magistratibus, quibus cura aerarii imperii comrnissum erat. Multa alia ex iis bonis, sive praediis regiis, quae eodem jure licet nominare loca fiscalia, pascua, sive publica regia, sive fiscalia, inde ai Alexandri temporibus auspiciis nomarchi ejus provinciae in qua sita erant, locarentur necesse erat, adeo ut eorum fruges vectigalium nomine fisco regio contribuerentur.

Inter bona regum Persarum, quae Alexander diversis locis invenit, etiam thesauri nominandi sunt. Possessio horum omnium fuit publici juris Reges ea non possidebant tam-

1) Strabo 593. Si ivx(3ivtx lurk rij* M rpxv.™ wW x*x*wx'' „ xotrtf<rx, ro hpiv *xl vpnxyoprfrx, róMv Kxi éhukplmt i*x*xfc7v Tporr&x, to!( hntxc^tx7; 'etevSépxv te x,7v«< *xi ÜQopov. cf. Dittenb. 169 vs. 2o. Arrian.

1 18. 1/2 Diod. 17. 24. 1.

2) Droys. 2. 2 380. Gaebler Erythrae p. 17. Holm 4. 74.

3) Plut. Enm. 8 cf. Droys. 2. 1. 150 ann. 2.