is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qui apud se mercede conducti stipendia facerent1). Sed regis immatura mors liis omnibus finem imposuit, statim post obitum ejus immensum imperium ab omni parte perturbatum est.

§ 4. De rebus anno 223 Babylone constitutis. De Imperio Macedonico sub Perdicca. India et Aegyptus.

Bellum contra Perdiccam gestum.

Ante omnia alia haec praecipua quaestio orta est post regis mortem, ad quemnam heredum ejus jus administrandi imperii pertinuerit. Nam varii competitores praesto erant. Praeeipui i'uerunt filius Alexandri et Roxanes qui moxnasciturus erat, Cleopatra Alexandri soror, frater regis Philippus Arrhidaeus, et Heracles lilius Alexandri et Barsines. Ex iis autem post seditionein militum Babylone reges renunciati sunt: Philippus III Arrhidaeus (323—317) et Alexander IV (323—311) Roxanes filius.

Infans Alexander matris Roxanes curae commissus est; Philippus brevi post Eurydicen uxorem duxit, quae illi curam et amorem piae oonjugis praestitit2).

Una cum Antipatro reges cum reginis exeunte anno 321 in Macedoniam reverterunt, ubi uterque usque ad mortem regium titulum gessit.

De quaestione utri regnum optimo jure attribuendum esset, de quaestione num forte personae fuerint, ad quas, simul cum tutela infantis Roxanes legitiine etiam regnum pertinuerit, de quaestione num alii Philippo anteponendi fuerint, qui juxta Roxanes infantem regnarent, opiniones magnopere discrepabant.

Primo loco jus Olympiadis matris regis considerandum est. Nam quamquam vulgo ad liane rem parum attenditur,

i) Diod. 17. 111. 1—3.

-) Airian. §23. Polyaen. 8. HO. Diod. 19. 52. 5; 19. 11. 7.