is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Praeter regiones ad ipsam Macedoniam pertinentes, etiam Paeonia a Lysimacho ad imperium suum tracta est. Rex Audoleon semper amicissimus fuit Lysimacho. Sed post hujus mortem, quae cadit post annum 285 ut patet ex C. I. A. II 312 (Dittenb. 195), filius ejus Ariston regno pulsus a Lysimacho in patriam reductus quidem est, sed hic eodem tempore totum regnum finibus suis adjecit, ipse Ariston coactus fuit sese conferre ad Dardanos 1).

Pugna apud Corypedium anni 281 finem imperio et vitae Lysimachi fecit. Seleucus victor in Europam transiit ut illic rerum potiretur, sed hic jam paullo post, eodem anno a Ptolemaeo Cerauno interfectus est, qui ipse ab exercitu suo agnitus est ut rex Thraciae et Macedoniae.

§ 2. De Gallorum invasionibus.

Sed tametsi Ceraunus ab exercitu agnoscebatur, tarnen haec res nullo modo impedimento fuit quominus ab omniparte pericula regno ejus imminerent. Jam statim enim coactus erat Seleucidae Antiocho relinquere partem Asiaticam imperii Lysimachi; in Europa autem haud minus validi adversarii contra eum exstiterunt, nempe Pyrrhus Epirota, Antigonus Gonatas, neque minus Antiochus sibi vindicare pergebat partem imperii paterni in Europa sitam.

Epirus, temporibus Philippi, Alexandri et diadochorum quodammodo cum Macedonia cohaerens, tandem a Pyrrho in plenam libertatem restituta, amplificata erat, cum Ambracia urbs sedes regni facta esset2). Simul Tymphaea et Paravaea, provinciae quae aliquamdiu ad Macedoniam pertinuerunt, regno adjunctae erant.

1) Polyaen. 4. 12. 13. Diod. 21. 13 (Tzetz. Hist. 6. 53).

2) Plut. Pyrrh. (i. Strabo 325. [muXitth 3' 'exórn«wrijv nuppot pccritetu

%py<TX(J.€VO$ TUI TÓTU.