is toegevoegd aan uw favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 3. Macedonia usque ad 221. Societas ab Antigono Dosonte cum Graecis inita.

Omnium primum investigandum est, quantum fieri potest, quo usque regnum Macedonicum geographico sensu sese porrexerit sub regno Antigoni Gonatae et successorum ejus, tum etiam aliquid de auctoritate ejus in Graecia dicenda erit. Perpauca tarnen imprimis de ipso agro Macedonico sub Antigono Gonata aetatem tulerunt, adeo ut major pars non nisi conjectura constitui possit. Hac in re una res nobis auxilio venit, nempe quod, quantum apparet neque sub Demetrio (239-230) neque sub Antigono Dosonte

(230 221) quicquam mutatum est in finibus Macedoniae.

Mutationes factae a Philippo quinto ortae sunt in eo statu rerum, qui aeque pertineat ad initia regni ipsius Pliilippi aeque ad regnum ut constitutum est ab Antigono Gonata.

Quod dixi ex sequentibus apparet. Constat enim Demetrium, cum jam statim post mortem Antigoni ab omnibus partibus bellis vexaretur, tarnen regnum suum repulsis hostibus integrum servasse 1). Unde sequitur initio regni Antigoni Dosontis statum Macedoniae eundem fuisse ac sub Antigono Gonata. Tum autem explorandum est num quae mutationes factae sint inter annos 230 221.

Eodem modo quo Demetrius, Antigonus Doson initio regni afflictus est invasionibus Dardanorum, insurrectionibus sociorum, omnes tarnen in ordinem coegit2).

Et reliquum tempus hujus regni occupatum est rebus Graeciae, nihil traditum est de turbis a parte barbarorum nisi sub finem vitae ejus anno 221, cum Illyrn rursus

1) Droys. 3. 2. 35. Euseb. Arm. I. p. 237. „cui (Antigono) filius ?Dcmetrius succedit, qui omnia omnino (quae erant) patris in monarcln-

„cam potestatem denuo redegit."

2) Justin. 28. 3. 14. „Ut defectionem sociorum vindicavent, ut Dardanos „Theasalosque exultantes morte Demetrii regis compescuerit."