Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nullam video neque tam humanam atque doctam nequc tam inmanem tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab ultimis auctoritatem repetam, propter planitiam inagnitudinemque regionum, quas inco- 5 lebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur,traiectiones motusque stellarum observitaverunt, — quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione sideruin 10 scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii longincpiitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur. Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, quibus 20 nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibusque 3 ut eertissimis signis declarari res futuras putant. Quam vero Graeeia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo ? aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio 25 II deorum est? Nee unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera conplexus est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optimus augur fuisse traditur. Deinde 30 auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nee domi nee militiae gerebatur. ju

2. ab ullimis — „uit do oudste bronnon".

traiecliones ttellarum — bet. onzeker: 't zij „vallende sterren" 't zij „kometen".

Chaldaei non ex artis, sed ex yenlis vocabulo nominati — tijdens Cicero was Chaldaei 't zelfde als astroloyi „wichelaars".

quibus nationibus praefuimus ipsi. — Cicero bestuurde deprov. Cilicie in 51 v. C. als proconsul.

3. Asia — d.w. z. de Rom. provincie Asia.

Pythio... oraculo. — Orakels van Apollo in Delphi, van Zeus in Dodona en in de oase van Annnon Ka.

Sluiten