Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

aspexit, cuius in iuba examen apium consederat. Quod ostentum habuit hane vim, ut Dionysius paucis post XXXIV Jiebus regnare coeperit. Quid? Lacedaemoniis paulo ante

^ Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque simulacrum 5 multo sudore manavit! At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, quae iixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa. Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gal- 10 linaceos in eo loqo sic adsidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis illa victa silere soleret,

75 canere, si vicisset. Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. 15 Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua Athenienses conciderunt, qua 20 in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur, eorum insignia deorum. stellae aureae, quas dixi, Delphis positae paulo ante Leuctricam

76 pugnam deciderunt neque repertae sunt. Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum 25 ab Iove Dodonaeo petivissent de Victoria sciscitantes legatique vas illud, in quo inerant sortes, collocavissent,

74. Callisthenes, schreef tijdens Al. de Gr. o. a. 'EAArjvixd, een Gr. geschiedenis 387—355, van den vrede van Antalcidas tot de inneming van den Delphischen tempel.

armaque — „schildon", zie 11,67.

Lebadiam — Lebadia in Boeotie bezat een grot met orakel van Zeus Troplionios.

75. namque et. — Hieraan beantwoordt maximum vero.

navalem illam victoriam Lysandri nl. bij Aegos Potamoi.

qua Athenienses conciderunt kan op twee wijzen worden geconstrueerd. Hoe?

7<i. sortes „orakelstaafjes'', sortem „godspraak", „orakel".

Sluiten