Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

eadem, qua ceteri, fugere noluit. Quibus quaerentibus, cur non eadem via pergeret, deterreri se a deo dixit; cuni quidem ii, qui alia via fugerant, in hostium equitatura inciderunt. Permulta conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; quae praeter- 5 mittam; tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum 124 non necessaria. Ulud tarnen eius philosophi magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, io ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius inpendentis datum.

LV Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse tarnen divinationem; homines autem, ut in ceteris artibus, sic 15 in hac posse falli. Potest accidere, ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum, potest aliquod latuisse aut ipsuin, aut quod esset illi contrarium. Mihi autem ad hoe, de quo disputo, probandum satis est nonmodo plura, sed .etiam pauciora divine praesensa et praedicta 20 reperiri.

Van 125 tot het einde leidt Cicero op gezag van Posidonius de waarheid der divinatio af uit de godheid, het fatum en de natuur, terwijl liij (of liever Quintus) de spreuk-waarzeggers en de geestenbezweringen afkeurt.

125 Quin etiam hoe non_dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita cadat, ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem, 25 idque esse omnibus confitendum.

Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit, a

124. etiamsi multa fallant. —Zie do eerste aanteekening bij 1,118.

Sluiten