Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

simorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus. Quid igitur? ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia 5 et dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura, quae sine lacrimis non possumus 10

23 dicere? Quid vero Caesarem putanius, si divinasset fore ut in eo senatu, quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia ante ipsius Pompeii simulacrum tot centurionibus suis inspectantibus a nobilissimis civibus. partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita 15 iaceret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum

24 malorum utilior est quam scientia. Nam illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo potest: Non isset 20 ad arma Pompeius, transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile Caesar. Non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis autem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset divinare; atque etiam omnem fructuni vitae superiores perdidissont; quid enim posset iis esse laetum 25 exitus suos cogitantibus ? Ita, quoquo sese verterint

in Consolatione. — Zie II, 3. Aanm.

Marcone Crasso. — Zie I, 80. Aanm.

Cn. Pompeium. - Hij was consul in 70, 55, 52 triomfeerde in 81, 71, 61, werd in 48 bij Pharsalus door Caesar verslagen en op de vlucht verraderlijk gedood in een boot op zee bij Pelusium in Aegypte.

in solitudine Aegyptiorum is misschien corrupt. Klotz vertaalt „onder een handvol Egyptenaren", Kühner „verlaten in Egypte". In de eerste vertaling is solitudo dichterlijk (?) = manus opgevat, in de 2*ie blijft Aegyptiorum vreomd. Zou solitudine — „op een eenzame plek" zijn?

ea consecutura — nl. Caesars regeering.

Sluiten