Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges me meis versibus:

Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo 5 Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.

Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissiina. 10

46 Mirabile autem illud, quod eo ipso tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu, signum Iovis biennio post, quam erat locatum, in Capitolio conlocabatur. — Tu igitur animum induces (sic enim mecum agebas) causam istam et contra facta tua et contra scripta 15 defendere? — Frater es; eo vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? resne, quae talis est, an ego, qui verum explicari volo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut pre- 20 merere, cuin ex te causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa verba fecisti te, cum res videres, rationem causamque non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem pertinere. Quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam, cur quidque fieret, non 25

47 quaerere! Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scanimoniam aristolochiamque radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum

XXI videres. Dissimile totum ; nam et prognosticorum causas

persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te nominatus, 30 et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur

nam pater... ignis — I, 19. en in zijn gedicht de consulatu

46. contra facta tua et contra voorteekens had genoemd en

scripta defendere —, omdat M. er aan geloofd had.

Cicero zelf augur was geweest

Sluiten