Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

istarum rerum, res tarnen ipsae observari animadvertique potuerunt. Nattae vero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac vetustum? Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur periculum. Hoe tam 5 callide Iuppiter excogitavit! Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit. Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter! At eodem tempore signum Iovis conlocabatur, quo coniuratio indicabatur. Et tu scilicet mavis numine deorum id factum 10 quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis inmortalibus ad istam horam reservatus est. Non equidem plane despero 48 ista esse vera, sed nescio et discere a te volo. Nam cum 15 mihi quaedam casu viderentur sic evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti multa de casu, utVenerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed.quadringentis centum Venerios non posse casu consistere. Primum nescio, cur non possint, sed non pugno; abundas enim 20 similibus. Habes et respersionem pignientorum et rostrum suis ct alia permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita!

Illa enim ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam 25 illue adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse. Potest igitur tale 49

47. ijuid habent observatum ac vetustum „wat is er in voor langdurige waarneming?" coniuratio. — Zio 4(5.

ad istam horam reservatus est. — Cic. Catil. III, 21 illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut quum liodierno die mane per forum meo iussu et coniurati

et eorum indices in aedetn Concordiae ducerentur eo ipso tempore signum collocaretur f

48. ut (Venerium iaci posse) „bijvoorbeeld".

Venerium — worp van 1, 3, 4. 6, met 4 steenen, die elk die 4 nummers droegen en niet de nummers 2 en 5. Zie I, 23.

Sluiten