Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci LXVII iubente monumentum. Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos inmortalis! videamus ne nostra

137 superstitione et depravatione superetur. Quem enim tu Marium visum a me putas? Speciem, credo, eius et 5 imaginem, ut Democrito videtur. Unde profectam imaginem? a corporibus enim solidis et a certis figuris vult fluere imagines; quod igitur Marii corpus erat? Ex eo, inquit, quod fuerat. Ista igitur me imago Marii in campum Atinatem persequebatur ? — Plena sunt imaginum omnia; 10 nnlla enim species cogitari potest nisi pulsu imaginum. —

138 Quid ergo ? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus, accurrant? etiamne earum rerum, quae nullae sunt'? quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit? ut, 15 quae numquam vidimus, ea tarnen informata habeamus,

139 oppidorum situs, hominum figuras. Num igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum me aliqua pellit ? Omnia igitur, quae volumus, nota nobis esse possunt; nihil est enim, de quo cogitare nequeamus; 20 nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nee omnino fluunt ullae, nee cognovi quemquam, qui maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est

ea vis eaque natura, ut vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate. Hi cum 25 sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese. Itaque in eo et formae versantur et actiones,

140 et multa audiri, multa dici videntur. Haec scilicet in 30 inbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa

et variata versantur, maxumeque reliquiae rerum earum

137. pulsu imaginum — de 138. tam nulla — „zoo onmo-

eïStoAa van Democritus en Epi- gelijk".

curus, door Lucretius simulacra 139. fluunt — i. e. effluunt e

genoemd. corporibus (Hottinger).

Sluiten