Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

optimis huius generis speciminibus numerandus censetur, paulo fusius nobis erit agendum, quoniam est tanquam fundamentum longae illius seriei commentationum, dissertationum libellorumque qui et hoe et priore saeculo de nostro argumento sint compositi, quoruraque primarios breviter hoe capite recensebo.

Marklandus igitur, vir conspicuus èt maximis ingenii dotibus, quibus rite ac legitime usus magnam literum rei publicae attulit utilitatera J), èt hercle humanissima liberalissima animi indole 3) (quara experiebantur ii quos pauper ipse numrais sustentabat), per toturn librum genuinum se praestat Anglum, quippe qui Criticam faetitet non tam i ng e n i o ductus — id quod in Germanorum atque nostratium magis cadere videatur indolem — quam r a t i o n e (ut disertis utar verbis viri ill. Wvttenbach 8)); non enim

1) Praecipua eius opera sunt haec: 1 Epist. critica ad.... Kranc. Hare in qua Horatii loca aliquot et aliorum veterum emandantur 1723; 2 Statii Silvas edidit 1728; 3 Coniecturae ad Taylori Ed. I.ysiae 1738; 5 Adnotat. in Davisii Max. Tyr. 1740; 5 Remarks etc., vid. Supra p. 2; 6 de Graecorum 5a declinatione imparisyllaba 1700; 7 Euripidis drama Supplices Mulieres 1763; 8 Euripidis dramata Jphigenia in Tauride et Iph. in Aul. 1771 ; 9 varia scripta minora.

2) De Marklando adeantur S. W. Sutton in Dict. of Nat. Biogr. XXXVI 1893; Nichols, I.iterary Anecd. IV 272 sqq. (qui Marklandi exhibet effigiem). Natus est 1093; 1710—1717 Cantabrigiae literarum studio dat operam; inde ab A". 1728 est praeceptor privatus; in de ab Au. 1752 tranquille vivil in Milton Court („living in great privacy"). Erat modestissimus : „He twice declined to offer himself as a candidate for the Greek professorship at Cambridge"; et liberalissimus: „despite his narrow means he was very charitable to the poor" e. q.s. Obiit A°. 1776.

3) Wyttenbach, v. Ruhnken. (Ed. Bergman 1824) p. 244 sq. Cuius

iudicio honorificentissiinum adiungere libet illustrissimi de Marklando tes¬

timonium viri, Peerlkampium dico, qui in Praef. ad Hor. Carm. p. VII

haec exhibet: „Marklandus, cuius doctrinam, indicium et felicitatem in

restituenda veterurn scriptorum manu, modestiam animi et veritatem ad-

Sluiten