Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

flumine publico tam vulgata omnibus quam istius a e t a s

fuit?" annotat: „By aetas he probably meant Youth

Bat I have not met with any instance of the Sirnple word in that signification"; cum tarnen legimus in Act. II Verr. I. § 33: „damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur";

p. 246 ad in Senatu § 12 „cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant" annotat: „He might have added the Quaestors too," quem iocum intempestivum refellit Gesner p. 237 „aediles cum aedilitate demum adipiscuntur ius praetextae, quaestores illud non habent: nemo autem solet abicere vestem, quam non habet."

p. 308 ad de domo § 74, ubi occurrit „Montanorum" nomen: „montani, a People, in all probability of his own Creation" e. q. s. At Gesnerus p. 259 sq., indicat locum Varronis de L. L. V. p. 49,7 ubi inter se opponuntur pagani atque montani prorsus eadem ratione ac nostro loco;

p. 303 sq., inconsiderate disputat v. d. de vocabulo fure, quod legitur de domo § 112; contra quem vid. Gesner 1.1. p. 263 sq.

p. 333 sq. Summa iniuria invehitur in „declamatorem" qui scripserit locum de har. resp. § 6 „T. Annio devota et constituta ista hostia esse videtur"; nimia enim abreptus festinatione, locum non recte est interpretatus. Refellit eum Gesnerus p. 272 sq.; vid. quoque Hoffmann, de fide et auctoritate orationis Cic. quae inscr. de har. resp. Burg 1878 p. 8.

De m e r i t i s vero, quibus ample ac Iarge compensentur haec vitia, quominus multa faciam verba, obstant et huius capitis angustiae et in primis nescioquae verecundia quae me deterret a nimiis laudibus eorum quorum me addixerim partibus. Hoe tantum velim observatum, Marklandi librum,

Sluiten