Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tentia vel proposito avertere aliquem" a Cicerone de personis tantum adhiberi putat, ignorasse videtur locos Tullianos quales sunt Tusc. I 91; ad Fam. V 12, 1. (Hoffmann p. 15).

p. 75 Negat vir d. (ad § 57) ingenium ipsum dici posse „praestans"; in homines enim, ingenio praeditos, potius hoe convenire epitheton. At pro Lig. § 1 legimus: „1'ansa, praestanti vir ingenio", de fin. II 16 „homines praestantissimis ingeniis". Etc. etc.

Nihil iam obstat opinor, quominus ex animi sententia adsentiamur Hoffmanno ubi dicit (p. 18): „Meerdervoortium susceptum opus male sustinuisse atque nihil omnino profecisse, sed quod doctrina et ingenio non potuerit, audacia et temeritate compensare conatum esse."

Neque vero multo maioris est pretii ipsius Hoffmanni libellus cui est haec in fronte inscriptio: „De fide et auctoritate orationis Ciceronianae quae inscribitur de har. resp. Burg 1878." Qui vir d., postquam sibi persuasit ea crimina quae intenderint Wolfius et Marklandus, iampridem esse diluta a Gesnero Lahmoyeroque, de iis tantum disserit argumentis quae ex propriis doctrinae copiis deprompserat Meerdervoortius, cuius permultas redarguit vanas criminationes, muitos reprehendit errores, haud pauca indicat mendacia, complures denique refutat argutias atque subtilitates arcessitas. Id quod — ob adversarii nempe levitatem — facit et aptissime et promptissime; at ubi proprio marte nonnulla profert, in miras quasdam hic illic delabitur ineptias; sic serio contendit, revera Ciceronem esse orationis de har. resp. quae ad nos pervenerit auctorem, quoniam declamator „maximam partem earum rerum, quibus i u r e offensi sunt adversarii, non commisisset, sed in compositione accuratior, in referendis rebus et factis copiosior, in elocutione elegan-

Sluiten