Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 30 et 63 absonam verborum repetitionem tueri conatur (p. 56) alio allato Caesaris quodam loco; § 102 textuipatrocinatur tradito collatis locis quibusdam Livii et Caesaris — qui sciptor magnopere in deliciis esse videtur viro d. — Deinde vero in afferendis ex ipso Cicerone locis parallelis saepius doctiorem se praestat quarn acutiorem: § 26 miram locutionera „ex ore impurissimo Sex. Clodii rem frumentariam esse ereptam" defendit (p. 57) coll. Phil. II 68 »tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere?" V 20 „in me absentem orationem ex ore impurissimo evomuit." Quasi vero Wolfius haesisset in verborum coniunctione „os impurissimum", non vero in perversa metaphora: „rem frumentariam eripere ex ore impurissimo"!

Subsimilia autem exhibet p. 58 (de § 60); p. 61 et alibi.

Si denique transimus ad ipsam nostra'm aetatem, videmus, omnes fere hodiernos viros dd. in eam reccidisse opinionem quae valebat autequam Marklandus utilissimo suo conscripto libro primam de nostris orationibus moverat suspicionem: etenim, opinio hodie inter philologos tantum non est communis, omnes hasce orationes Ciceroni revera esse vindicandas, neque tam gravia esse ea quae contra earum yvy<riÓT>!Tx possint afferri, ut iure a summi abiudicentur oratoris nomine.

Sic Hofmann, Ausgew. Briefe von Cicero I5 1884 p. 77 et 82 orationem p. red. in Senatu tanquam vere laudat Ciceronianam.

Merguet, Lex. zu den Reden des Cicero omnes nostras orationes pro genuinis habet.

possunt exempla. Mihi autem persuasum est, unumquemque auctorem veterem ex se ipso explieari debere (of. v. cl. v. Leeuwen, Enchir. dict. lip. p. LXXIj, praecipue autem si tot eins supersint scripta quot ad nos pervenerunt Ciceronis.

Sluiten