Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Accedit quod perniulti viri dd. inde a Stephano operara dederunt ut emendationibus atque coniecturis has quoque instruerent atque expolirent lucubrationes; quare perfectum est ut hodie in editione e. g. Muelleriana tanto legantur politiores atque elegantiores quam olim legerentur et in editionibus vel optimis, et in ipsis codicibus, et hercle — ut mihi quidem est persuasissimum — in ipso ipsius auctoris libro manuscripto, ut hic atque illic agnoscere vix liceat easdem omnino esse declamationes. Ut enim in omnibus scriptoribus Graecis atque Latinis quorum libri ad nos pervenerunt, ita in hisce orationibus innumeri et ante Marklandum et post illum magnae auctoritatis philologi') summam adhibebant industriam ut locis hiulcis supplerent voces omissas, ut in vocum perperam adhibitarum locum substituerent alias quae melius quadrarent in sententiam, ut eam adderent interpunctionem quae planiorem redderet significationem, ut denique singulis locis nonnullis praefigerent cruces asteriscosve, qui monerent lectorem vitium ibi subesse 2).

„Dies<> Ansichten (sc. Marklandi Wolfiique) beruhen . . theilweise ... auf falschen Lesungen des Textes." ld quod dernonstravit Rueckius libelli sui pp. 12—37. Cf. Iloflmann, 1.1. p. 9: „Nam etsi ipse [Wolfius] profitetur, sese inagnopere elaborasse, ut contextum sibi constitueret puruin atque integrum, tarnen defuit praeclarus ille codex Parisinus, quo collato ab llalmio atque diligenter excusso cognitum est, accusatores saepissime librariorum vitia et maculas frequpnti usu aspersas tanquam auctoris peccata vexasse."

1) Neque ii tantum viri dd. huic rei studebant, quibus haruiri orationum origo Tulliana pro certo constaret: iinmo ipse Marklandus ipseque Wolfius nonnunquam locis corruptis subveniebant inanumque iis admovebant medicatricem (e. g. Marklandus de domo § 117; 131 ; Wolfius in Senatu § 4; de domo t; 131; ad quir. § 5; de har. resp. § 41; Schütz, accusator is quoque (vid. cap I p. 10) de har. resp. § 29 et alibi; de singulis hisce locis vid. infra), atque id eo eventu, ut eoruin emendationes nonnullae in recentissiinas quoque sint receptae editiones.

2) Magnam huic rei attulerunt utilitatem et alii viri dd. et apprime Hal-

Sluiten