Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

magister fidelium Christus, et tarnen Paulus confidenter loquitur,

doctor veritatis magister gentium in fide et veritate, Sic ïpse est caput ecclesiae tam vniuersalis quam particularis, et vniuscuiusque membri, quantumlibet exigui, et dedit ecclesiae capita, pastores, et episcopos, vel principes, queinadmodum enim nihil derogatur eius regiae maiestati, quod aliquis alius sit rex, neque eius potestati, si aliquis alius sit dominus, In cuius femore scriptum est, Rex regum et dominus dominantium, de quo psalmista canit, Rex omms terrac deus, Ita nihil derogatur Christo capiti vniuersalis ecclesiae, per hoe quod homo caput constituitur, Quod autem dicis ecclesiam /

esse regnum fidei, eo quod rex eius non videtur, sed creditur, esto, [U xiy '\

licet non facile monstrari posset scriptura, quae hoe dicat, -Nam ecclesiae pars videt faciem patris, alia pars quae adhuc peregnnatur credit, Non tamen oportet quod si fides sit inuisibilis et rerum inuisibilium, quod sidei ') et sacramentorum ministn aut nulli sint,

aut solum inuisibiles, Sub priori testamento ecclesia erat etiam regnum fidei, habebant eundem spiritum fidei, habentes nihilominus duces visibiles, similiter in nouo testamento, alias non misisset Christus apostolos, operis sui vicarios, nee eos constituisset principes super omnem terram, Non erat deo difficile hommes ad salutem reducere per semetipsum, absque humano ministerio, aut veritatem docere, et sui noticiam tradere, sine doctoribus homimbus,

Sed vt ait Augustinus in prefatione libri de doctrina christiana, «gis i. Abiecta esset humana conditio, si per homines hominibus deus verbum suum ministrare nolle videretur, Quomodo enim verum esset quod dictum est, Templum dei sanctum est, quod estis vos, si deus de humano templo responsa non redderet, et totum quod discendum hominibus tradi vellet, de coelo atque per angelos personaret, Quamuis igitur uerum sit verbum, Ecce ego vobiscum Matt . . sum vsque ad consummationem saeculi, quia christus opus suum operatur inuisibiliter, seruis suis efficaciam tribuens suis ministris et sacramentis pascens, regens, sanctificans, viuificans, custodiens,

tamen ministris visibilibus vtitur, Yerum est etiam, Saule, Saule, Actuum... quid me persequeris, quia qui membrum corporis persequitur, caput persequitur, Yerum est etiam illud, Oportet illum regnare donec ponat etc. et tamen regit ecclesiam suam, quae vtique visibilis est,

per duces visibiles, Ridiculum est autem quod addit Martinus, >am et mortuo pontifice ecclesia non est sine capite, Sic enim potest argumentari mortuo viro mulierem non esse sine capite, quia Christus caput eius viuit, ergo viuente viro solus Christus est mulieris caput, dicendus, et non vir. Sequitur Martinus 2).

1) Fidei. 2) Luther, Ibidem, p. 384.

Sluiten