Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

theologiac praesidijs, tuis erroribus occurramus. Quam sane ne putes (id quod subinde inculcas) a sacris litteris abhorrere, earum potissimum // maiestate auspice deo, instabimus, vbique tua tibi verba [Biij'] reddituri. Et primura, quantum ad memoratum articulum attinet sic ais circa conclusionem tuam septimam in fine declarationum.

Ipsi aduersarij cum omnibus suis magistris vsque hodie non possunt ostendere, quomodo sacerdos remittit culpas, nisi haereticani illam sed vsitatam sententiam proferant, qua dicitur sacramenta nouae legis, iustificantem gratiam dare, illis qui non ponunt obicem,

cum sit impossibile conferre sacramentum salubriter nisi iam credentibus et iustis et dignis. Haec in fine declarationum conclusionis septimae l).

PRixnum haec assertio fidem in te desyderat catholicam. Nam cum haeresim censeas, vt dicamus sacramenta gratiam conferre iustificantem (porro baptisma sacramentum est) nonne inox dissenties a cantatissimo illo ac fidei symbolo celebrato articulo,

videlicet Confiteor vnum baptisma in reinissionem peccatorum?

Nempe vt negas gratiam praebere sacramenta, ac internum baptisma,

ita et remissionem peccatorum baptismo adimes, necessarium est, quandoquidem nemini condonantur commissa, nisi simul addatur et gratia. Siquidem cui vnquam peccata remittit deus, nisi simul cum deo rodeat in gratiam? Porro et ab Apostolo, queni vnum tuum fundamentuin praedicas, hic plane dissentis. Sic enim ait ad Ephesios capite .v. de baptismo (ait glossa) Mundans eam lauachro aquae, in verbo vitae. Rursum ad Titum .ij. Saluos nos fecit, per lauachrum regenerationis, et renouationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde. Age quaeso, cum audis per baptisma seruari hominem, tum et regenerari, vt ne sileam et mundari, ac postremo suscipi spiritum sanctum, nonne continuo sequitur quod et gratiam addat? An putas spiritussancti sit sine gratia possessio? Quamobrem cum hanc sententiam haereticani, ais, ut gratiam conferant sacramenta, profecto non modo dissentis ab Apostolo, Sed et haereticum facis, qui cum per baptismi laua//chrum, seruari hominem [B iiij '| praedicat, ac mundari, ac praeterea spiritum sanctum immitti, mox addet necesse est, et baptisma importare gratiam. Etenim quis vnquam aut saluatus, aut mundatus sit a peccato sine gratia, scilicet iustificante? Id quod mox infra patebit. Sed et Christo iniuriam irrogas, quandoquidem suo ipsius baptismo gratiam detrahis. Nam quid spectat Christi quoque baptisma suscipere, gratia si vacuum feceris? Quo contra scriptura clamat Matthei ca .iij. vbi ad cum

1) Dit is de plaats in Luther's Resolutiones, waarnaar op blz. 235, in aant. 2 verwezen werd.

Sluiten