Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

titur. Quodcunque solueris super terram etc. In hijs enim qui credunt in verbum Christi, non potest clauis errare. //

Proh superi, quas hic nugas praedicat. Yerum et si mare coelo Dij" confundas, ac Stentorem clamoribus superes, nequaquam tibi fidern dabit, ecclesia fidelium, vt credat Christuin eam dedisse potestatem sacerdoti, vt suo tantum arbitrio, siue ioco, siue serio, id agat, vere posset absoluere peccatorem, ea tantum fretus fide, qua se absolui credat peccator. Alioqui quid hanc ipsam potestatem,

siinul cum spiritu sancto dedisset Christus, dicens. Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, nisi suum hoe munus, serio praestari vellet ? Xeque contra certat, quod hic intempestiue et praeter rem inducis, fuisse quosdam ioco olim baptizatos '). Nam vt quisquis baptizari queat, non denuo rebaptizandus, quod iam nota signatus, miliciae Christianae, Christo nomen dedit, verum mundari a commissis, quemadmodum fit, dum a peccatis absoluas quemquam (nisi addat poenitentiam) haud posset, alioqui inanis esset diui Petri monitio, Act. ca. iij. vbi ait. Poenitemini et baptizetur vnusquisque in vobis. Quare id tibi magis persuadendum puta, non sane alba (quod aiunt) amussi, haec posse fieri, verum neminem absoluendum a flagitijs, nisi sese dignum exhibeat, cui remissio praebeatur peccatorum. De quo infra. Sed addit idoneus est ille, qui credit in verbum Christi, rursum qui se credit absolui. Ita enim ait ibidem ad Siluestrum circa conclusionem sextam.

Tn hijs enim qui credunt in verbum CHRISTI non potest clauis errare, errat vero in hijs solis, qui non credunt illam absolutionem valere, et iterum, erret siue non erret sacerdos, tamen non erras, si credas. Et iterum in sermone de poenitentia l). Hinc inquit confide, si sacerdotis obtinueris absolutionem, crede fortiter te absolutum et absolutus vere eris, quia ille non mentitur, quicquid sit de tua contritione. //

HEu quae pestis, quaeue pernicies, quae animaruni clades, Dij' iterum hic mihi suggeritur Etenim quisquaeso modo velit poenitentiam agere, quando tam subinde audiat omnem vere absolui a peccatis, qui sese absolutum credit, rursum ac errare prorsum neminem, nisi qui non credit in absolutionem, erret siue non erret sacerdos, ac quicquid sit (ait ille) de tua contritione. Tam nunc plaudant inferiorum principes, quando quam amplissimum fieri

1) Luther, Conclus. VU. in de Resolutiones disputationum de virtute indulgentiarum, in de Wittenbergsche uitgave der Opera, T. I, fol. cvii' ; in de Opera latina, cur. H. Schmidt, Vol. II, p. 158.

'2) Lutlier, Sermo de poenitentia, in de Wittenbergsche uitgave der Opera, T.I, fol. lxiv ; in de Opera latina, cur. H. Schmidt, Vol. I, p. 339.

Sluiten