Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nequam, eui omne daebitum condonasset, et tarnen ob remissi scoeleris ingratitudinem, in carcerem detrusit perpetuo discruciandum, Ad haec cum nihil non sibi pulchrum ducit effutire in populurn Christianum, iam et episcopos, et primates ecclesiae vniuersos hortatur, quatenus vnumqueinlibet tideliuin, cuilibet sinant a confesaionibus esse, siue vel mas ille fuerit, siue vel foemina, plcbeus, aut procer, propbanus, siue sacerdos, quod putet CHRIST\' M potestatem remittendi peccata, siue quam clauium dieimus penes quemlibet fidelem reposuisse. Id quod sibi nititur persuadere apud MATH cap. xviij. Quaecunque alligaueritis etc. Scd locum hunc si exacte discutias, quid hic habes quaeso, (iuod potestatem hanc ad quemlibet torqueas fidelem ? Nam et si primo sermonis vestibulo ad vnumquemque fidelem sermo erat, tarnen cum de potestate ligandi, vel soluendi loqueretur CHRISTVS, tandem ad vnam ecclesiam spectabat sermo. Quod liquidum erit, modo euangelij verba pensamus. Nam ita legis loco superiore Si peccauerit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Tum si non audierit, adhibe tecum duos vel tres testes, quod si non audierit eos, die ecclesiae, Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et publicanus. Quo in loco palam Seruator admonet, primum, te priuato fratris delictum corripiendum. Deinde si non audierit, adhibitis testibus. Postremo et si cos non audierit, idem tandem ab ecclesia corripiendum monet, ita vt si ecclesiam non audierit, tibi veluti Ethnicus et publicanus habeatur. Tum ne quis gi' ecclesiae auctoritatem contempneret (nam fieri potuisset, vt // iuxta HIERONYMUM eo obstinaciae quisproripiens diceret. Dilutum et imbecille est regnum ecclesiae, siue ecclesiae potestas, non moror, non obtempero) hinc eius temeritatis ansam abripiens Seruator, ecclesiae auctoritatatem hoe attollit sermone dicens Amen amen dico vobis Quaecumque alligaueritis super terram, erunt ligata et in coelo, Et quaecunque solueritis .etc. vt palam sit, hic ad vnam ecclesiam loqui Seruatorem, Igitur vel ecclesiam hic, ecclesiae primates intelligis, et quidem quod longc maxime consentaneum est, sicuti et de ijs interpraetatur CRISOSTOMVS, certe nihil habes, quod ad quemlibet fidelem pertineat, tantum quod ad ecclesiae primates pertincat, vaerum ecclesiam hic pro multitudine sumis fidelium, (nam non alias hic ecclesia sumi posset, nee alias hic sumitur a sanctis nisi vel pro ecclesiae proceribus, siue primatibus, vel pro ipsa fidelium multitudine) ita vt ipsi multitudini haec sit potestas collata, iam ad vnam multitudinem plane haec pertinebant, et rursum huic errori nihil quaesitum est. Nisi certe adeo quis desipiat, vt quod multitudini prebeatur id omne priuato cuilibet perinde preberi putat. cum non continuo sequitur, potestas haec apud multitudinem repo-

Sluiten