Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ubique terrarum inficit, ferme mille centum quinquaginta anni abierunt, qtiibus a minimo usque ad maximum christianus populus admirando quodam deuotionis affectu, sanctorum uenerationi implorationique deditus fuit. Haec quum ita sint, consequens prot'ccto est aut nullam inter homines, tot seculis ecclesiam Christi fuisse super terram, aut certe si quam fuisse contendere uoles, eam totam haeresum errorumque turbis ac blasphemijs inuolutam ac infectam, necessum esse dicas. Cernis ne sycophanta miser, etiam sanctam et catholicam, id est uniuersalem te foedare ac conspurcare ecclesiam, quando in articulo inuocationis sanctorum Eomanani ecclesiam blasphcmiae insimulas.

<| Lonicerus post uaria blasphemiarum exempla. Ca. XIIII. // hiij' ET tu quoque') Balthasar Satler Eslingensis etcet. nonne adhuc

LON1CE distinguis cum tuo monacho isto. Sancti non sunt (ne uirgoquidem deipara) inuocandi, ut nobis quid praestent adminiculi, ut nos iuuent cum non possint, sed orent etcet. Sed quod adhuc sanctos inuocandos esse clamas, ut pro nobis orent, uideris mihi exorbitare id quod etcet. ex tuisipsius uerbis clarum est, cum et orare pro nobis etiam sit auxilium. Si enim sancti orant, certe oratione sua nos iuuant etcet.

THEOLO *| Pertaedet hic meras et pudendas nugas refellere, quibus tarnen antea, itetum2) atque iterum satisfecimus, non enim noui quid affers, sed cuculi more, eandem cantilenam rccantas. Quare suggillatione tua praetermissa ad alia redeamus.

LONICE. *1 Non soli 3) Isaaco, sed toti mundo adusque saeculi consummain aolutione tionem deus bene uult propter Abrahamum, quam ob causam? ut «juarti argn- conipieat iuramentum quod praestitit Abrahae, et quod obaudierit uoci suae. Quaeso te quae est sequela? propter Abrahamum deus benefecit Isaaco et semini eius, igitur inuocandus est Abrahamus, nempe mortuus tum erat, adeo truncus es, ut nihil intelligas, et doctorem agis ecclesiae dei, illum inuocari necessum est, qui nos iuuare potest, et qui datus est nobis quondam promissus auxiliator. Non enim Abrahamus promissus et datus est nobis adiutor, sed quid dicit scriptura? In semine tuo benedicentur etcet. quemadmodum Paulus, In semine tuo inquit qui est Christus etcet. Christus dei filius est, propter quem deus Abrahae iuramentum praestitit, hac ratione seminis, filij Abrahae sumus, In hoe semine omnes benedicimur, lioc semen datum est nobis in certissimum auxilium, dein in medium redeinptionem etcet. non Abraham. Ergo illud semen inuocari modo, non Abraham prorsus debet etcet. Quis enim

1) Lonicerus, Catechesis, h, fol. i'. '2) Iterum.

3) Ibidem, /», fol. iv—ij>'.

Sluiten