Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

minus nos agnoscat, Christus illc solus est dominus omnium, qui nos recipit. Sed quia quod minimo christiano impartitur, ct Christo h Hijr fit, suo ipsius tostimo-//nio nihil aliud uult, quam quod in aeterna rabcrnacula ') nos recipiat ipse qui fidcm inspicit, quao charitatem operata est, qui sunt ueri et uiui sancti, quos Christus sibi uondicat ac ea quae ipsis contingunt non secus acceptat atque sibi ficrent, ideoque recipiunt isti amici, id est, sunt in causa quod Christus deficientes recipiat.

THEOLO. <| Calumniam quam hactenus latentem semper animo spirabas, nune omnibus palam cernendam profers, atque in lucem prodis. Nunc demum uirus illud euomis, quod hue usque non satis cognitum fuit. Etenim inscitiam tuam hactenus in causa esse credideram quod doctorem illum eximium contradictionis incusaris, ubi nulla contradictio, nihil repugnans erat, sed mera, sicut supra ostendimus (ut dialecticorum uerbo utar) aequiuocatio, quam contradictio sccum minime patitur. Nunc uero luce clarius conspicio agnitam ueritatem prae malitia (ut est fere haereticorum ingenium) te oppugnasse. Quemadmodum namque hic dicis Christum solum esse dominum AperiturLu- omnium, qui nos in aeterna recipit tabernacula, ita et doctor ille therani ^raa- non uulgaris eruditionis homo asseruit Christum esse solum omnium nia"8, 'a Um" dominum, qui in nobis gratiam operatur sanitatum. Similiter ut dicis pauperes Christi nos in aeterna tabernacula recipere, id est eos esse in causa, quod Christus recipiat, ita et doctor ille uoluit sanctos in causa esse quod Christus nobis sanitatum uirtutem operotur. Ad haec, sicut Christi pauperes, nihil operationis adhibcnt, quo in aeterna recipiamur tabernacula praeter orationem, ita profecto ct ille uoluit sanctos iinploratos, nihil adhibere operationis, quo sanitatis aut sanctificationis gratiam consequamur, extra solam orationem, Denique sicut eleemosyna conclusa in sinu pauperis etiam non supplicantis orat et impetrat apud deum, quemadmodum scribitur. Conclude elecmosynam in sinu pauperis et ipsa orabit Eccle. xxix. pro te, id est deum prouocabit ad tui remunerationem, ita dicimus et sanctorum inerita etiam non supplicantium, eo modo quo declarauimus, cum orare tum impetrare nobis bona apud deum, quod et tu modo de operibus Abrahae affirmasti, O igitur ogregium sophistam, nonne captiose tuae quaestiones conclusionesque in praesentia tibi obsunt? Nonne te calumniae mendacijque arguunt? qui ad hoe Pastor Esling. dolose inuigilasti, ut uirum egregium in quo cum literis probitas h iiij' morum ac uitae sanctimonia // exaequo certat, et sine controuersia te meliorem, de contradictione utpote a seipso dissidentem notares.

1) Tabernacula.

Sluiten