Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

miier .1.

tuo asscris) tarn homo operans quam opera eius placeant deo, profecto homo ijsdem praestantissimis uirtutibus, siue donis praeditus //

iam est doo reconciliatus. Frustra ergo Christus mortuus est, ut C2' nos deo reconciliaret, quippe qui per fidem et eharitatem reconciliati sumus. Hoe autem consequens plane est haereticum, plurimisque aduersatur scripturis. Scriptum est enim, Nam gloriamur in deo per Jesum Christum per quem reconciliationem accepimus. Et iterum, Cum inimici essemus reconeiliati sumus deo per mortem filij eius, Item . 2 . Corin . 5 . Deus erat in Christo mundum reconciliaus. Oinnia autem ex deo qui nos sibi reconciliauit per Christum.

Et ad Ephe. 2. Faciens pacem ut conciliet ambos in uno corpore deo per crucem ete. Ad idem facit quod scribit apostolus ad Coloss. 1 . Placuit per euin reconeiliari omnia pacifieans per sanguinem crucis.

Capitulum secundum.

<| Sed forsan Lutherana stramina, stipula fabali rudiora, haec quae diximus non capiunt, accipiant ergo in facilioribus magisque usitatis uocibus intellectum, per uiam similitudinis Paulus a deo responsum accepit, sufticit tibi gratia mea. Si gratia sufficit ad salutem, quare aut quid Christus mortuus est? Et econuerso si 2.Cor.l2. passio Cliristi suffieiens fuit causa salutis. quare sacro baptismatis abluimur lauacro. Superuacaneus enim uidetur esse baptismus si Christus traditus est propter delieta nostra abluenda, si resurrexit propter iustificationem nostram. Aperi quaeso nunc oculos et uide,

in quo conueniamus et dissentiainus. Telum quod in nos torsisti non me magis laedet quam te, et ubi me iugulaturum te arbitraris, teipsum eodem gladio primum enecas. Nam nodus abs te propositus, ut utrique nostrum est communis, ita utrique aduersatur.

Exigit ergo eandem dissolutionein a me et a te quam paucis nunc afferre decreuimus, Vt enim prius diximus, Baptismus reserat nobis omnibus introitum regni coelestis, hoe autem aliter non fit, nisi uirtute passionis Christi, quae per baptismum applicatur nobis, sicut scriptura ait, Quicunque in Christo baptizati sumus in morte eius baptizati sumus. Et iterum, Quicunque enim in Christo baptizati estis Christum induistis, Quare nee superfluit baptismus, nee superHue baptizamur, dicente saluatore, Nisi quis renatus fuerit &c. ex aqua et spiritu sancto, Pari modo et hoe quod dicitur, sufficit tibi gratia mea, uerum est, sicut et illud quod per fidem et eharitatem reconciliamur deo. Quanquam ergo baptismus saluet sicut fides,

charitas, et gratia nos deo recon-//ciliant, non tarnen Christus C,3r frustra mortuus est quia ex morte Christi baptismus suam uim accepit quam ante Christi incarnationem non habuit. Ad gratiam autem fidem et eharitatem citra Christi passionem peruenire non

Sluiten