Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

libro de praede stinatione sanctorum, «bi eandem difficultatem mouens, sic inquit. Cur autem non omnibus datur fidei donum, fidelein mouere non debet qui credit ex uno omnes in condemnationem, sine dubitatione iustissima, ita ut nulla esset iusta reprehensio,

etiam si inde nullus liberai-etur. Vnde constat magnam esse gratiam,

quod plurimi liberantur, et quid sibi deberetur in cis, qui non liberantur cognoscant, ut qui gloriantur, non in suis meritis, quae paria uidont esse damnatis, sed in domino gloriantur. Cur autem potius istum quam illum liberet, inscrutabilia sunt iuditia eius.

Ilaec ille. Vide oundem ibidem cap. 8. ad idem est libro de praedestinatione et gratia capite tertio. Quis (inquit) in tantam uesaniam prophanae uocis erumpat, ut iniustitiae dcum arguat, quod uni indebitam donauerit gratiam, alteri debitam reddiderit poenam,

nide eum ad idem cap . 14 . ad idem est lib. de bono perseuerantiae cap. 8. deinde in libro de correptione et gratia capite septimo, et signanter uideatur capite decimo, his addamus quod deus illum indurare dicitur quem emolire non uult, sic etiam repellere cum quein uocare noluerit, quid enim est indurabo cor nisi non molliam ? ut inquit Augustinus huic si addamus quod libro de praedestinatione et gratia capite sexto inquit. Cumque hoe fuerit in mente hominis sana pietate fundatum, quod nulla sit iniquitas apud deum ita intelligat, cuius uult miscretur, et quem uult indurat, quasi diccret. Cui uult miseretur, et cui non uult non miseretur. Itemque hoe ipsum rursus intelligat, quasi diceretur, cui uult donat, et a quo uult debituin poscit, quod qui dicere perseuerat iniustum ab apostolo audiat, O homo quis es tu qui respondeas deo.

<| Interdum fides sine charitate infunditur.

Cap. VII.

*| Hic iterum quaeritur an fides quibus infunditur, semper cum charitate infundatur. Ad hoe respondet Augustinus quaestione secunda ad Simplicianuin. Tncipit autem (inquit) homo percipere gratiam, ex quo incipit deo credere, uel interna uel externa ammonitione motus ad fidem sed interest quibus temporum uel eelebratione sacramentorum, gratia // plenior et euidentius infundatur. Non \b' l r| enim cathecumini non credunt aut Cornelius non credebat, cum eleemosynis et orationibus se dignum praebuit, cui angelus mitteretur. Sed nullo modo ista operaretur, nisi ante credidisset, et paucis interpositis, Sed in quibusdam inquit, Tanta est gratia fidei quanta non suffieit ad obtinendum regnum coelorum, sicut in cathecuminis, sicut in ipso Cornelio, antequam sacrorum participatione incorporaretur ecclesiae in quibusdam uero tanta est, ut iam corpori Christi, et sancto dei templo deputentur, et paulo post ait,

Fiunt ergo inchoationes quaedain fidei conceptionibus similes, non

Sluiten