Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tentia reprobat, ubi ait: Respicit dominus uiam hominis, et omnes gressus illius considerat. Quod autem dicis, quod per sola merita Christi, et non per merita hominis saluamur, quia superius ab initio

satis ostcndimus, ad alia transeamus. //

Aduersarius. [K '1

«| Itaque homo Christianus, etsi omnia peccata mundi commisisset, tarnen credit et confidit firmiter, quod pater coelestis illi propicius erit, et beatum faciet propter Christum, et ob id etiam beatus efficitur, quia ea est gloria euangelij, quod peccatores saluos faciet, atque in euangelio sola infidelitas pro peccato reputatur,

sicut Christus a it '). Qui non credit iam iudicatus est et condemnatus.

<| Theologus.

Fauorabilis sane assertio, et impiorum auribus longe giatissima. Sed partem eius priorem uidelicet, quod propter solum credere, atque confidere, coelestis pater beatos nos efficiat, iam satis nos confutauimus superius. Quod autem dicis eam esse euangelij gloriam quod peccatores saluos faciet libenter admittimus, uenit enim filius hominis quaerere et saluum facere quod perierat, et apud apostolum Paulum. Fidelis sermo, quod Tesus Christus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere quorum primus ego sum, &c. Sed quod hoe fiat in adultis et rationis usu pollentibus, absque bonis operibus proprijs, praesertim si de salute patriae loquamur, ut haereticum et impium prorsus negamus, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei, et nisi compatimur, non conregnabimus. Item oportet omnes nos sisti ante tribunal dei, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit. Sed contra finalem uidelicet, quod sola infidelitas pro peccato reputatur, sic (ut superius ostensum est) institimus, quia omnis fides stat in liomine, charitate destituto, et peccati mortali obnoxio, ubi autem omnis fides, profecto ibi nulla est infidelitas, mendacium est igitur dum inquis quod in euangelio sola infidelitas pro peccato reputatur.

<| Aduersarius.

Si iudicari deberem ö mi pater coelestis secundum exigentiam meorum operum aut meritorum, possem tune sperare aut desperare, sed quia per meam fidem et confidentiam in Christum Iesum saluus ero, ideo nihil obest an mea opera bona sint an mala, si solum sciam firmiter credere et de tua bonitate confidere.

<| Theologus.

«| Tu ne igitur nouam iudicandi normam deo praescribis, ut qui secundum scripturas semper hactenus secundum opera uniuscuiusque

1) Lees: Christus ait.

Sluiten