Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

QUADRUPLEX SENSUS SCRIPTURARUM. SENSUS LITTERAUS.

« . . /V • 1 1 • L.l.1

notanaum vjuoa soripcura uanomca quaurupiiuuui uauei seuuum scilicet Literalem Allegoricum Tropologicum et Anagogicum iuxta ver8um. Littera gesta docet, quid credas Allegoria Tropologia quid agas, quid speres Anagogia. Nam iuxta Augustinum in enchiridio, tribus virtutibus theologicis deus colitur scilicet, fide, spe, et charitate, et per harum actus et exercitium omnis cultus diuinus completur. Et quia scriptura ad hoe est inspirata diuinitus, vt homo per eius ducatum ad aeterna gaudia subleuetur. Ideo oportuit omnia illa inueniri in ea, quae ad hoe poterant deseruire. Sensus igitur literalis docet quid gestum sit, et quae fuerit voluntas dei et intentio signata per voces in littera contentas. Et hoe primum et maxime necessarium est, scire quae sit intentio dei tradita in scripturis, ex cuius ignorantia omnes pene errores sumpserunt initium, dum biij' contra intentionem in littera contentam, scrip-//turam repugnantem ad sensum spiritualem conantur retorquere Allegoricus sensus docet ea quae ad fidei pertinent synceritatem, per quam homo initiatur ad vitam. Anagogicus sensus docet ea quae speranda sunt per quae homo promouetur a terrenis ad desyderium aeternorum: Tropologicus sensus docet ea quae agenda sunt per voluntatem charitate formatam. Charitas autem est illa, quae omissis terrenis, hominem coelestibus facit inherere. Triplex autem iste sensus generali nomine spiritualis sensus nominatur. Et sic omnis sensus sacrae scripturae duplex est. scilicet. literalis et spiritualis. Sensus litteralis est ille, qui a deo intenditur, et per voces in littera contentas significatur. Et sic sensus historicus non solum est sensus litteralis, verumetiam sensus propheticus et apostolicus per voces in littera contentas significatus. Et generaliter omnis scriptura vbi voluntas et intentio dei per voces in littera contentas signata plane potest intelligi, litteraliter debet exponi, vbi vero littera obscurior est, et intentio dei vel signis vel figuris obumbrata, ad spiritualem sensum recurrendum est, de quo Gregorius Cum ordo historiae deficit, sese nobis intellectus mysticus, quasi apertis iam foribus ostendit. Sensus spiritualis est ille, qui a deo intenditur, et ex significationibus rerum per voces in littera contentas significatarum colligitur, vel allegorice, vel tropologice vel Anagogice, secundum diuersas significationes rerum in vocibus litterae contentarum. Alius enim intellectus requirendus est in verbis apostoli ad öalathas .iiij: scriptum est. Quoniam Abraham duos filios habuit, vnum de ancilla, et vnum de libera. Sed neque alius quam illum quem exponit apostolus dicens. Quae sunt per allegoriam dicta. Et alius sensus in verbis Salomonis. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque ceruorum. Et iterum. Equitatui meo in curribus pharaonis assimulaui te amica mea, quae Tropologice sunt exponenda quamuis etiam aliter possunt exponi.

Sluiten