Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

OBIECTIO CONTRA PRIMAM CONSIDERATIONEM. L. I. C. 6.

sent, si suae libertati relicti, de temporalibus suis disponere prout yoluerunt potuissent. Quibus respondetur propter voti transgressionem puniti non sunt, sed ideo puniti sunt, quia simulatione suae duplicitatis synceritatem catholicae fidei maculauerunt, et ad veritatem euangelij non ambulauerunt, veritas enim euangelij est quod mittens manum ad aratrum, et retro respiciens, non est aptus regno dei. In hoe vterque iste deliquit in eo quod cum parte substantiae vel precij agri deo se obtulit, partem vero aliam praua sollicitudine ad proprium commodum reseruauit. Quod vere est manum mittere ad aratrum et retro respicere. Quo contra de vere fidelibus scriptum est relictis omnibus secuti sunt eum. Et iterum. Nisi quis renunciauerit omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus Apostoli igitur sancti qui spiritu sancto edocti ad hoe ordinati erant vt sollicitudinem gererent ecclesiae in Christo fundatae, nihil magis curauerunt, quam vt nascentem ecclesiam venenum duplicitatis in sua radice non inficeret, sed magis succresceret in fidei synceritate, et euangelij veritate. Quod vtique plus fuit necessarium quam votum. Sicut patet in factis Pauli apostoli ad Gala. ij. Cum venisset inquit Petrus antiochiam in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Priusquam venirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat. Cum autem venissent subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt caeteri Iudaei, ita vt et Barnabas duceretur ab eis in illam simulciiijr ationem. Sed cum vidissem quod non recte ambu-//larent ad veritatem euangelij dixi cephe coram omnibus, etc. Ecce quanta fuit eis sollicitudo ambulare recte ad veritatem euangelij, vt etiam illam simulationem, quam princeps apostolorum ex pietate exercuit, doctor tarnen gentium a conuersatione credentium rigida increpatione abolendam iudicauit. Quanto magis illa simulatio duplicitatis quae ex auaricia processit dura fuit animaduersione percellenda. Haec fuit vna principalis causa apostolo scribendi suas epistolas, vt simulatores ad veritatem euangelij non ambulantes confunderet, et pios fideles instrueret, qualiter ad veritatem euangelij ambularent. Similem etiam causam habuerunt caeteri apostoli in suis epistolis

vt patet intuenti.

Alio modo potest etiam ad hoe responderi. Si Ananias cum Saphira vxore sua propter voti transgressionem puniti sunt, sicut quidam exponunt, quaerendum est quando votum fecerunt. Ex ipso enim ordine rerum gestarum aliquando concipitur quod ex principali scriptura non inuenitur. Ananias igitur cum vxore sua, vel fecerunt votum ante agri venditionem, vel post, vel in ipso tempore oblationis pecuniarum. Non ante, quia ipsa scriptura manifeste contradicit. Ait enim Petrus ad eum Anania, Cur

Sluiten