Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

designatur. Alia enim ratione dicitur charitas dei, qua nos se diligere facit, et alia qua nos ipse diligit. Et haec diuersitas rationis sumitur ex diuerso modo loquendi in seripturis sanctis. Cum enim dicitur in .i. Joann . iiij. Deus charitas est, et qui manet in charitate in deo manet, et deus in eo, manifestum est secundum illum modum loquutionis charitatem dei ibi designari, qua nos diligit.

Et ad Romanos .v. cum dicitur. Charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, manifestum est charitatem dei ibi dici, qua nos deus se diligere facit Per hoe tarnen intelligere non debemus diuersam nobis in seripturis sanctis charitatem designari, vt supra ostensum est. Sed sunt alia quaedam, quae ex verbis Augustini praedictis obijciunt. Primum quod dicit, quod charitas est a spiritu sancto, sicut fides est ab ipso. Ex quo concludunt, fides sic est a spiritu sancto, vt tarnen non sit spiritus sanctus.

Ergo eodem modo charitas sic debet esse a spiritu sancto, vt tarnen non sit spiritus sanctus. Ad quod respondetur. Quod charitas ideo est a spiritu sancto, et cum hoe est ipsa spiritus sanctus, quia non solum est donum vel datum dei, sed est etiam deus, fides autem est a spiritu sancto et non est spiritus sanctus, quia ipsa solum donum vel datum est, et non deus dans. Dicit enim scriptura. Deus charitas est sed non dicit deus fides est. Secundum quod obijciunt est. Si charitas spiritus sanctus est, et charitas est a spiritu sancto,

ergo spiritus sanctus a seipso est, quod est absurdum. Ad quod // [«' tijr] respondetur. Charitas spiritus sanctus est, et charitas a spiritu sancto est, vt testatur Joannes in epistola sua, quia deus ex deo est dilectio, et tamen spiritus sanctus non est a seipso. Nam iuxta proprietatem loquutionis, spiritus sanctus est charitas, qua nos diligit, et sic est amor patris et filij procedens ab vtroque, sed non a seipso. Est etiam charitas a spiritu sancto qua nos deus se diligere facit, et haec non est alia quam spiritus sanctus, et hanc dat spiritus sanctus cum patre et filio in cordibus fidelium. Et hoe modo charitas est spiritus sanctus, et a spiritu sancto, non quo spiritus sanctus dat se sibi, sed quo dat se nobis, diffundens se in cordibus nostris, faciensque nos suos dilectores. Non est ergo a seipso, sed tamen datur nobis a seipso. Et sic alia est ratio quare charitas est spiritus sanctus, et quare est a spiritu sancto, sed non est diuersa charitas.

Conclusio omnium praedictorum, quod charitas quae cordibus fidelium infunditur sit spiritus sanctus, et non sit quid creatum.

(^Haritatem quae fidelium mentibus infunditur, non esse quid J creatum, sed ipsum spiritum sanctum, amorem patris et filij, ter-

Capit. xxvi.

Sluiten