Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

C0MCLU810 OMNIUM PRAEDICTORUM. L. I. C. 26.

tiamque in trinitate personam, non humana ratio, sed catholica et canonica veritas, per praemissa in testimonium adducta, apertissime ostendit. Nee hoe solum facit, verum etiam sua triuinphatriee palma, qua omnia vincit, omnes philosophicas argumentationes contrarium aliquid dogmatizare molientes damnat, et refellit, atque ab auribus et vsibus omnium Christifidelium anathematizatas ostendit. Sed dicis: Infideles et haeretici harum litterarum studijs dediti, catholicae fidei simplicitatem suis astutijs faciliter inficerent, si in ecclesia Christi non essent, qui huiusmodi scientijs eruditi catholicam veritatem defensarent, ob hoe ergo necessarium est huiusmodi litterarum studium in ecclesia Christi exerceri, vt tempore necessitatis in promptu habeantur, qui oportunis remedijs eidem poterunt subuenire. Tu qui hoe opponis, responde si potes, An catholica veritas vllam tantam impugnationem passa est, quantam ab hijs qui studijs philosophiae dediti, naturalis rationis inuestigatione [»' iijr] supernaturalem veritatem comprehen // dere et concludere praesumebant. Nonne poene omnes haereses ab huiusmodi praesumptoribus constat esse exortas? Inde Arrius, et Nestorius, Manicheus, et Pelagius, et caeteri poene omnes educati contentiosa praesumptione ecclesiam Christi rumpere et laniare a sua vnitate laborabant. Quid tale vnquam a simplicibus catholicae fidei cultoribus legimus perpetratum, qui iuxta praeceptum apostoli ad Corinthios, omnem intellectum suum in obsequium Christi captiuantes plusquam oportet sapere noluerunt. Nam et si quosdam ex antiquis fratribus in heremo ex simplicitate errasse legimus, ille tarnen error non prouenit eis ex ignorantia scientiae philosophicalis, nee per eius cognitionem fuisset eis remediandus, sed prouenit eis ex ignorantia canonice veritatis, cuius cognitione illustrati, statim erant emendati. Yerumtamen hic error non fuit vniuersalis, sed particularis, nee erat error pertinacis et pernitiosae voluntatis, sed error intellectus et rationis. Vnde et si potuisset fuisse haeresis initium, tarnen non potuit esse haeresis complementum. Ex errore enim intellectus haeresis oritur, sed pertinacia peruersae voluntatis completur. Quid ad haec dicturi sumus vel quid dicere possumus? Quam depopulationem, quod scandalum, quodque detrimentum vnquam intulit ecclesiae Christi catholica simplicitas ? Et si ex monastica vita quidam reperti sunt qui sinceritati catholicae fidei damnum intulerunt, vt Pelagius monachus, Almantius, et quidam tales, hoe venenum non hauserunt ex sinceritate monasticae institutionis, sed ex studio philosophiae quod habuerunt in saeculari vita, et ad monasteria secum portauerunt. Monastica enim institutio, quae totaliter in charitate radicatur, non docuit pelagium per actus propriae voluntatis absque charitate posse aeterna gaudia promereri.

Sluiten