Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

OPINIO VERA. L. III. C. 7.

Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Quod exponens Augustinus in de littera et spiritu, ait. Quis potest de suis meritis aut operibus aliquo inodo praosumere, et non in sola dei misericordia sperare, quando et illic necessarium fuit commemorari misericordiam et miserationes domini, vbi iam videri potest sic debita exigi, et merita debere reddi, vt nullus esset misericordiae locus, haec ille. Ex praemissis ergo omnibus satis est manifestum, quod meritum non est actus humanae voluntatis, cui ex debito iustitiae debetur praemium, sed est actus gratuitae voluntatis, cui ex abundantia diuinae bonitatis et misericordiae datur praemium beatitudinis aeternae

De opinione vera et veritatibus eius.

Capitulum Septimum

POstquam dictum est de opinione falsa et erroribus eius, nunc dicendum est de opinione vera et veritatibus eius circa meritum operum humanorum. Est igitur sciendum. Quod meritum est actus gratuitae voluntatis recta intentione in deum ordinatus, et a deo acceptus, cui ex abundantia diuinae bonitatis et misericordiae, datur praemium beatitudinis aeternae. Quattuor hic tanguntur ad' actum meritorium necessaria. Primum, quod sit actus gratuitae voluntatis, quod dicitur ad differentiam naturalis voluntatis. Est autem gratuita voluntas, supernaturalis libertas, et potestas charitatis, quam spiritus sanctus mentibus nostris infundit, qua volumus et possumus facere opus virtutis ex amore iustitiae, quod sine ea nee volumus, nee possumus nisi ex naturali amore. De ista voluntate dicitur ad Philippen. ij. Deus est qui operatur in nobis veile et perficere, pro bona voluntate. Et ad Ephes. ij. Gratia estis saluati per fidem, et hoe non ex vobis. Dei donum est, non ex opeBijr ribus vt ne quis glorietur. Ipsius enim factura sumus crea-//ti in Christo iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus vt in illis ambulemus: Secundum quod sit actus recta intentione in deum ordinatus, alias non posset esse meritorius, vt supra ostensum est cap. xxxviij. secundae distinctionis. Tertium quod sit actus a deo acceptus. Vbi sciendum, quod actus hominis non potest esse meritorius apud deum inquantum est ab homine factus, sed inquantum est a deo tanquam meritorius acceptus, tum, quia homo est debitor omnium quae potest facere, tum, quia vniuersae iustitiae hominis sunt coram deo quasi pannus menstruatae, vt supra ostensum est in capitulo praecedenti. Omne igitur opus bonum, est intantum bonum inquantum est a deo volitum, eo quod voluntas diuina est regula et mensura omnis boni. Et est intantum meritorium inquan-

Sluiten