Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quos autem praedestinauit, hos et uocauit. Et quos uocauit, hos et iustificauit. Quos autem iustificauit, hos et glorificauit. Quid ergo dicemus ad haecP Si deus pro nobis, quis contra dos? Qui enim proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam omnia cum illo donauit.

Christus incarnatus est totalis causa nostrae salutis.

SIcut Christus incarnatus est totalis causa humanae creationis: ita Christus incarnatus est totalis causa humanae reparationis. Quia sicut solus deus hominem cum non erat potuit facere: ita etiam solus perditum, potuit reparare. Sicut per Osee dicit. Perditio tua Israël ex te, tantum ex me auxilium tuum. Propter hoe in assumpto corpore omnia et singula membra corporis exposuit penalitatibus, ut omnia et singula corporis Ecclesiae a corruptione purguret, a debitis absolueret, a uita peccati occideret. Occisa secum sepeliret, sepulta in nouitate uitae secum resurgere faceret. Resuscitata, ascendens secum ad patris dexteram collocaret. In ipso enim complacuit deo patri iuxta Apostolum, omnia instaurare et quae in coelis et quae in terris sunt, ut cum fieret uox super firmamentum, id est, cum beati laudes deo resonarent, omnes coronas suas submitterent et de sua creatione, redemptione, et glorificatione: sedenti in throno, et agno stanti iuxta thronum laudes decantarent. Quid quaeso per Fo. 16' sedentem in throno: nisi // maiestatem deitatis accipimus ? cui per consummatam plenitudinem omnis boni, maxime competit sedere, et ab alterius cuiuscunque boni acquisitione quiescere. Per agnum uero stantem Christum existens caput corporis Ecclesiae accipimus, qui ob hoe stare cernitur ut indeficiens sollicitudo eius pro membris sui corporis adhuc in terris militantibus aperte demonstraretur. Nam sicut quaedam membra secum iam ad gloriam patris sustulit: ita alia adhuc militantia infallibili determinatione suae uoluntatis ad eandem gloriam praedestinata perducere non desistet. Iuxta sententiam suam qua alibi dicit. Oues meae uocem meam audiunt et ego cognosco eas, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Et iterum. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono uobis regnum sicut disposuit mihi pater meus. Ad Qui creauit te dictum Augustini cum dicit. Qui creauit te sine te, non iustificabit sine te. etc. te sine te: die quod intelligitur hoe modo. Qui creauit te sine te, non cooperante sed et non uolente, quia uoluntatem nondum habebas, nondum existens. Non iustificabit te sine te uolente. Non autem cooperante. Quia iuxta Apostolum. Ipse est qui dat uelle et perficere per bonam uoluntatem. etc. G Actus uirtutum charitate informatus non est meritorius aeternae beatitudinis ut dicit Thomas. Probatur quia si actibus uel operibus quantumcunque uirtuosis daretur aeterua beatitudo tauquam praemium, tune aeterna beati

Sluiten