Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in mortem, dum omnia adhuc secunda essent, etiam cum Petro animo deijcereris, idque hoe consilio, ut reuocato animo fortior in pugnam descenderes, disceresque iam totus è, deo pendere, quiprius nonnihil humanse eruditioni, aut humanis prsesidijs detulisti, & credidisti. Yir fugiens & denuo pugnabit. Non sine laude, etiam semel uictus, instructior arma repetit, cum hoste congressurua. Et non raro fieri uidemus, ut redintegratis uiribus, uictorise palmam referat ab hoste, dudum uictus. Quoniam igitur hac uia male successit, [6 6»] alia aggrediunda fuerit, qua, duce Chri-//sto uictor sis disscessurus ab hoste. Porrö si sic placitum est domino, ut tam pueriliter animo deijcereris, tantumque probri Christi euangelio per te adderetur *), sit nomen domini benedictum, sicut domino placuit, ita factum est. Non enim iuxta hominum consilia, sed iuxta dei uoluntatem cuncta eueniunt, quia ex ipso, per ipsum, & in ipso sunt omnia. Non ignoramus autem, etiam capillos capitis nostri omnes numeratos esse, & ne passerculum quidem unum in terram cadere, sine patre nostro. tantum abest, ut queritari uelimus, uel sorte, uel tua ipsius malicia, uel improborum hominum importunitate factum, ut reuocares. Yerbum enim domini manet inaeternum 2). Ipse dixit & facta sunt omnia. Non est qui uoluntati eius resistat, non est qui deo respondeat, quin sicut impleta sunt omnia, quse scripta sunt de filio hominis, ita & adimplebuntur omnia, uel ad minimum usque apicem, quae prsedestinauit de nobis futura deus. Tantum in deum, & nos totos, & nostram uoluntatem abijciamus, orantes cum propheta. Sana me domine & sanabor, saluum me fac, et saluus ero. Non est enim hominis uia eius, sed gressus hominis ét deo diriguntur, ut uiam eius uolet. lam si tu sponsum cum Dauid & Petro ad tempus reliquisti, ipse tamen non te dereliquit, sic dicente domino per Esaiam: Ad modicum in puncto dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te, in momento indignationis abscondi parumper faciem meam a te, & in misericordia sempi[6 7'] terna misertus sum tui3). Id quod cum multis patribus tum Anto-//nio monacho usuuenisse comperimus, qui cum innumeris hostium impugnationibus lacessitus, propemodum uinceretur, ueluti k deo desertus, rogat, cur non ab initio ad fuisset prselianti. Percutiam, & ego sanabo, dicit dominus 4). Quis ferat percutientem, si non sit sanaturus? Si tu iniquitates sustinueris domine, domine quis sustinebit? Non potest fieri, quin fortior resurgas, si modo resipiscas ab

1) Als de Heer ten doel gehad heeft u eerst te doen afvallen, opdat gij daarna des te heerlijker zoudl overwinnen in den strijd.

2) Zóó staat er (in één woord).

3) Jez. LIV: 7, 8 (volgens de Vulgata, die echter heeft: Ad punctum in modico

dereliqui te). 4) Deut. XXXII: 39.

Sluiten