Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

negarunt & damnarunt, ita etiam certis scripturse sacrse testimonijs conuicerint, quemadmodum decet sacree scripturse uindices. Et quo-// r] niam uexatio nonnunquam dedit intellectum auditui, hinc colligimus, cum satis sis exercitatus, te felicius aliquid sapere, qu&m nos, quibus adhuc non obtigit, qui obstreperet aut negocium exhiberet. Doceri enim cupimus, & ueritatis indagandse studio, quemuis etiam doctorem admittimus, tantum abest ut nostrae prudentise inniti uelimus. Postremo magni beneficij loco habituri sumus, si nobis etiam tuse conscientise statum per literas utcunque descripseris. Vale in domino felix. Sed priusquè,m literas obsignem, id te oro, ne uageris per orbem terrarum incertis sedibus, ne fugias a facie Christi, qua & illuminaberis & confortaberis, sed libri scripturse sacrse nocturna uersentur manu, uersentur diurna, in quibus arma militise Christianse uelut in quodam armamentario sunt reposita. Iterum uale, & Christi Christianorumque omnium causam, fac precationibus assiduo iuues.

F I N18. II

Sluiten