Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

De ueritate uerborum Christi. pag. 182.

pay. 183.

nam Sacramentariam pro falsa temerè quotidie condemnant, et suam indubitatam esse iactitant: uerüm si res ad iustum ueniret colloquium, euentus (uti speramus) longè aliud doceret.

petr. Nequaquam, cum pro nobis stent illa uerba Christi, Hoe est corpus meum : de quorum ueritate nemo debet dubitare, aut potest. // micr. Non dicimus ea esse falsa, quod inuidiose nobis semper impingitis: sed interpretationem eorum requirimus, fidei analogiae et Scripturae toti consentientem: unde utilitas aliqua redeat ad afflictas piorum conscientias, nee uiolet ueritatem naturae corporis Christi, nee dignitatem sacerdotij ipsius obscuret.

petr. Clariora sunt ea Christi uerba, quam ut ullam ijs interpretationem opus sit adhibere.

micr. Si tam sunt clara, ut dicis, qui fit ut Papistae inde transubstantiationem, uos autem consubstantiationein eliciatis? Non possent ex tam perspicuis uerbis tam pugnantia colligi dogmata.

petr. Clara esse dico, et citra ullam omnino figuram accipienda. micr. Doceas (quaeso) uerba haec sacramentalia, contra omnium aliorum sacramentorum naturam, propriè accipi oportere. Quanquam non existimem, uos ea iuxta uestram sententiam propriè interpretari posse. quid enim pronomine demonstratiuo (Hoe) demonstrari putas ? petr. Panem ipsum.

micr. Ille ' ne ergo est propriè corpus Christi ?

petr. Est: quia id Christus pronunciauit. quanquam id humana ratio non assequatur. //

micr. Non probatur ergo tibi ea interpretatio, Hoe, id est In, cum, et sub hoe est corpus?

petr. Miniinè. Simpliciter in uerbis Christi inhaerendum esse censeo, qui disertè pronunciat, Hoe, hoe (inquam) est corpus meum.

micr. Tarnen ita eclipticè interpretantur Lutherus, D. Smedenstede, et autor huius scripti, quod uirginibus, sororibus nostris, fuit traditum. Quomodo igitur haec uerba amplius dici possunt perspicua ? petr. Credo uerbis Christi, qui est ueritas, et omnipotens.

micr. Ijsdem argumentis suam idololatricam transubstantiationem Pucant Papistae. Si Papista quispiam talibus argumentis, quae a ïeritate, claritate et efficacia uerborum Christi omnipotentis ducun;ur, transsubstantiationein suam conetur approbare, ea quaeso quo~ nodo diluas ?

petr. Nos simplicissimis Christi uerbis, citra figuram ullam ntellectis, contenti sumus. Omnia enim in tota Coenae actione )roprijs»imè accipienda sunt micr. Quid? an non in uoce (Frangitur) est enallage temporis? petr. Nequaquam: sed frangi est hic distribui. Nam Christi corpus sub pane Coenae distribuitur. //

Sluiten