Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

antecellens, optimi semper Imperatoris munia foelicissime praestare possim Nee uobis praeterea Reuerendissiini Illustrissimi principes caeterisque Germaniae proceribus nouum, atque cuiquam inauditum esse debet, aliquot olim reges Francos non minore populi Germanici, quam sua ipsorum et foelicitate, et gloria administrando sacro Imperio praefuisse, qui Germaniam templis, coenobijs, et tam publicis, quam priuatis aedificijs decorare, uarijsque ac pretiosis muneribus' locupletare studuerunt. Quae cum uulgo protrita sint, ac prope omnibus peruia, ea consulto praeterire uolui, ne illorum inculcatione molestiam uobis afferre uiderer. Hoe unum tarnen nequaquam praeterierim, Franciscum regem, si Dei optimi maximi, ac uestro munere Imperij dignitatem adipiscitur, a maiorum suorum praestantia uirtuteque minime degeneraturum. Qui non modo illam aemulari, uerumetiam (si qua fata sinunt) uincere contendet, dabitque enixissime operam, ut neque in eo (superis adiuuantibus) Augusti foelicitas, neque Titi humanitas, neque bonitas Neruae, Troiani !) probitas atque iu-//stitia, Constantini religio, Theodosij pietas, Caroli cognomento magni rerum fortiter magnificeque gestarum gloria, incredibilisque liberalitas atque magnificentia ab aliquo desyderetur. Non utique ignorat mores, naturamque Germanici populi, qui est libertatis suae appetentissimus, eiusque tuendae ac retinendae studiosissimus atque acerrimus uindex. Tam profecto aberit ut eam minuat, profliget, eripiat, ut uel eandem semper augere amplioremque reddere conetur. Eocirca non solum Germanicae libertatis assertor erit ac propagator, uerumetiam subditos omneis regia semper beniguitate fouebit, et paterna quadam indulgentia ita complectetur, ut omnes aliquando Germani foelicissimum illum sibi diem iudicent illuxisse, quo non tam humanis suffragijs, quam diuina quadam sorte tantum Imperatorem, ac patrem patriae nacti fuerint. Nee sane quicquam est, quod Germani Francorum amicitiam, coniunctionemque uel respuere debeant, uel auersari, qui et natura, et consuetudine, et disciplina sunt omnium mortalium lenissimi atque mitissimi, qui se quoque Germanis et hospitalissimos semper exhibuerunt, et amicissimos, si quando negotiationis, uel commertij causa peregrinantes ad illos diuerterunt. Quinetiam Germanorum, Francorumque unam olim luisse Rempublicam, alterosque ab alteris mutuam traxisse originem, et antiquitates uestrae testantur, et nomina quondam uestris urbibus indita, quae in hodiernum usque diem supersunt, manifestissime indicant. Hinc Franconia antiquissima florentissimaque patria. Hinc Franckofordia de Francorum nomine appellata, celeberrimum totius Germaniae emporium, oppidumque et nobilissimum et augustissimum.

[A vj']

1) Lees : Traiani.

Sluiten