Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

[A vj "]

Muitoque iam et nobilius, et augustius ex tantorum principum, et procerum gloriosissimo foelicissimoque conuentu, designandi eligendique Romani regis gratia facto, Proinde Reuerendissimi amplissimique domini Illustrissimi ac potentissimi principes, si humanis rebus, si communi omnium saluti consultum esse uultis, si imminentia Christianae pietati discrimina penitus amoliri, si honorem uestrum, decus, // amplitudinem, famam, gloriam, tueri, conseruare cumulareque expetitis, et in posteritatem transmittere. Si Imperij fines, atque ditionem propagari, si optimo cuique morem gerere, atque gratificari percupitis, quod auspicatum, beatum, bonum, faustum, foelixque sit et uobis, et uniuersae Reipublicae Christianae, Christianissimum regem Franciscum, regem Romanum designate, consalutandumque Imperatorem communi suffragio decernite. Yestra porro laus, neque tenuis, neque obscura erit. Hoe ciuitates, hoe populi, boe principes (paucis forsitan exceptis) non loquuntur modo, uerumetiam personant Franciscum regem dignum esse Imperio, et ita dignum, ut nullus eo dignior hac tempestate reperiatur. Nihil utique ab eo immaturum, nihil properum, nihil asperum formidandum est. Omnia seria, cuncta grauia, et quasi ipsa Respublica iubeat auguranda sunt. Curabit, enitetur, efficiet ne uobis desint et fortia facta, et saltem uobis atque Imperatori digna consilia. Bonam partem rerum geret ex consilio et sententia uestra. Nee eum alioqui immutatura est fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantum possit, ac uult uobis. ac populo Germanico prospiciet, et ueluti praesens ac tutelare quoddam numen, ab omni periculo tueri liberareque conabitur. Sua perficiet opera, uiribus, consilio, diligentia, ut nihil unquam a uobis gestum fuisse auspicatius, gloriosius, foelicius mox intelligetis, quam eum regem Romanum designasse. Qui omni cura, studio, industria elaboraturus est, ut tutam omni ex parte, ac tranquillam fortunam cum populis atque ciuitatibus uestris foelicissime trahatis. Yt uestram denique, ac uestrorum salutem suoipsius ac proprjj capitis discrimine liberam ab omni assultu pernicieque hostili prospere et foeliciter tueatur. No nis Iunij. M.

D. XIX. II

Sluiten