Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qui affirmat impudentissimus est. Id nanque et Francorum annales testantur, et innumera in ipsorum legibua prodita memoriae uocabula, quae Germanicam redolent originem. ïïuiusmodi permulta comperiet, si quis mihi credere noluerit, in lege Salica, et Ripuariorum, deinde in constitutionibus Caroli magni, Ludouici Chlotarij, ac Caroli iunioris. Testatur praeterea frequens, et prope continua illorum apud Germanos conuersatio, consessusque. Belgicam enim a Germania non seiungimus, moti praeter alias cum fortissimas, tum efficacissimas rationes, auctoritate praeclarissimorum, et amplissimorum uirorum, P. Cornelij Taciti, Clau. Ptolomei, Strabonis, Eutropij ac aliorum, qui etiam Neruios, Eburones, ac Atrabatas Germaniae adscribunt. Quod si nulla alia prorsus ratio suppeteret, satis (ut opinor) fuerit, Germanorum in Gallos mutuum, et inextin-Z'guibile odium. Cuius inter priscos rerum gestarum scriptores, non semel C. Caesar, Tacitus, atque Suetonius meminerunt. Ynde quum et lingua, et moribus, tum etiam conuersatione a Germanis nihil dissimiles !), sed arctissime copulati fuerint, satis probatum puto, hos non modo praeiudicium uobis nullum facere, uerum etiam magnum splendorem, atque ornamentum nostrae nationi adferre. Quare cessent Galli de istis sese iactitare, tam claris et inuictis principibus, sola haec gloria Germanicae nationi, ac uestris dignitatibus debetur. Nolite ergo uestram libertatem, uestra priuilegia, extranei regis libidini exponere. Cauete quaeso, ne alium Imperatorem pronuntietis, quam e uestra natione, et Germano sanguine propagatum. Quomodo enim uos liberos esse sinent, qui suis subditis insolentissime et superbissime dominantur? Quod si uobis in animum uenerit (id quod nos unice a deo optimo, maximo postulamus) Carolum regem, ut sacro Romano imperio regem comitijs Franckefurdicnsibus decernero uelitis, non dubitamus quin id toti Christianae Reipublicae, bene foeliciterque cessurum sit. Vestris denique dignitatibus, cunctis Germaniae prouincjjs, ciuitatibus, oppidis, gratissiinum aliquando fructum sit allaturum. Quandoquidem regem habituri sitis, quern natura ad id effinxisse uidetur, ut mortalibus imperio dominetur, consilio praesit, mansuetudine, ac aequitate adiumento sit. De quo uere praedicari potest, id quod Cyrus Persarum rex dicere solitus fertur, Imperium ei deberi, qui quibus imperet melior sit. Nam praeter eas uirtutes, quae egregium imperatorem efïiciunt, omnibus fortunao dotibus, omnibus naturae ornamentis, praeditus est. Paternain enim originem, trium imperatorum sanguine decoratam, Maternam uero ex illustrissimis et potentissimis Hispaniarum regibus deriuatam, suo ingenito fulgore, uelut quoddam luculentissi-

[Ciiijr]

1) NI. de Nederlanders.

Sluiten