Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

[E iiijr]

coctioni, congerentes alias apiculas et mella, et flores, unde tandem sustineri rex possit, prosternunt, spoliant, trucidant. Horrendum reuera facinus, nee cuique bono ferendum principi, per orbem tute peregrinatos, in sola spoliari, necarique Germania. Accessit ad hanc priuatam Germanorum insaniam publica totius Christiani orbia rabies, sua in semet ciuilia conuertentis arma, et quae bella in hostem Christiani nominis uertisse debuissent, ijs eommuni furia seipsos ad internitionemx) usque confecerunt. Numeretur (heu dieenduin nephas) princeps quisquam, numeretur natio, numeretur Respublica, numeretur uel pagus, qui non horrido atrocique bello ingentem senserit cladem. Alij ex nobis bonos amisimus principes, alij parentes, alij liberos, alij ioeundos assuetosque penates, alij quicquid praeterea charum, antiquumque habuimus. Et quod (o dolor, o nephas, o dominandi foeda libido) detestandum fuit magis, principem religionis paueos ante annos IVLIYM nacti, qui cum praeter alia parum Apostolico digna commissa uiro, Christo auctore pacis assertor esse debuisset, summae esse sibi gloriae putauit, si Christianos ipse omnes in mutuam eoncitasaet cladem. Sed quid haec modo? ipse seis generosissime Carole, quam bene // consuluisset nauiculae turbulentus ille, ac temerarius gubernator, si tranquillo potius quam aestuanti eam commisisset freto. Putauit homo ille, pietatem esse maximam, si Romanam ecclesiam perniciosis diuitijs, profanis ditionibus, per fas, nefas, fracta, discissa, rupta foedera, gladios, sanguinem, mortem Christianorum, contemerasset potius, quam collocupletasset. Quo nihil impium magis Christianum, uel ethnicum etiam pectus potuisset concipere. Tu uero si nobis, tibique consultum esse uolueris, nihil pace credes antiquius, nihil pulchrius, nihil melius. Illa enim te fouit, illa tot tibi incruenta tradidit imperia, illa unanimi omnium uoto paulo ante te regem moderatoremque orbis constituit. Quibus ergo artibus imperium id custodire melius, quam pace potuerisP Nemo profecto nemo, qui inficias eat, ijs artibus optime seruari imperia, quibus parantur, nimirum pace. Mala reuera bestia bellum, efferatum initium, tristem, ac uere tragicum exitum habet, nee uictori grata, nee uicto, dulce saltem inexpertis. Ea solet mortalium esse cupiditas, ut nunquam expleatur. Habenti adijciendum semper, maxime in imperijs. Tu uero praeclarissime egeris, si id cogitaueris, quod tritum usu habet prouerbium, Spartam adeptus eam adorna. In alienis occupandis, inuadendisque ditionibus, ipse tuas, ceu ludo, deponas2) oportet, Si alea recte, et ad uotum ceciderit bene est, iam uictor, iam triumphator appellaris. Sin contra, id quod plae-

1) Lees: internicionem.

2) De inzet zijn de eigen staten.

Sluiten