Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

statuere saeculo demum sexto vel quinto ea communi omnium usu fuisse celebrata.

Anathema autem vi vocis non est donarium sed id quod in publico ponitur. Adeo autem haec vis in vocabulo inesse mihi videtur ut Graecis in adhibenda voce magis sensus palam ponendi ante oculos versetur quam donandi, id quod exemplis comprobabo.

Ii qui Trophonii specum invisunt debent ea quae viderunt dvad-eïvcti yeyQa/i/iéva iv nivctxi (Paus. IX 89. 14). Vides quae significatio hic praevaleat. Debent in lucem proferre, evulgare quae sibi acciderint, ut et alii ea videant et legant.

Passim ip^rpla/imu in templis dvail&tviai neque ut dono dentur alicui deo sed ut tuto loco serventur quo populus solet convenire. Num haec sunt dona'? Minime.

Interdum haec formula nullam aut fere nullam indicat consecrationem. Sic Plato (Protag. 343 A) et Pausanias (X 24. 1) narrant philosophos Bianta, Thaleta etc. in templo Apollinis quod Delphis erat, di'a&eïi>ai rü dóó/uei>a rviolh aavröv et Mrjókv üyctv. Etiam hic de dono sermo esse non potest.

Sed majus demonstrationi ineae pondus affert quod vocabulum dvd&tjfict etiam ad ea deorum signa denotanda adhibetur quae adorantur, coluntur, et a populo ipsi dei habentur. Hic certe donandi sensum abesse constat. Doleo autem quod cum exempia ex iis scriptoribus sumpta qui post Christum floruerunt, abundent, nullum aflerre nossim ex saeculo quinto vel quarto ante Christum

Sluiten