Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quanti autem momenti sit intelligere quid apud Graecos talis consuetudo significaverit, non est quod explicem. Id enim quod per totam Graeciam obvium et tam usitatum erat ut supra est dictum, non potest non intirao nexu cohaerere cum natura ipsius religionis ex qua ortum sit. Hanc igitur quaestionem examinare in animo habeo, quid hic usus significaverit, quo Graeci deorum imagines ipsis diis offerre solerent. Quae res cum tota versetur in signis deorum, quam maxime mihi necessa riurn videtur prius accurate quantum fieri potest statuere, quid de his signis ipsi Graeci senserint, utrum ea pro diis ipsis habuerint an pro meris imaginibus, deorum figuram aliquatenus adumbrantibus. Deinde paucis explicabimus qui tandem mutae illae statuae divinam potuerint induere naturam. His rebus examinatis facilius et clarius mihi videor quaestionem posse solvere quam examinare in animum induxi.

§ 1. Quid sint signa deorum.

Id quod hic sumus examinaturi, in religione Graecasine ulla controversia principem obtinet locum. Agemus enim de iis deorum signis, ad quae homines preces et sacrificia ferre solebant. De his autem quid Graeci senserunt? Vocabula ipsa, quibus ea significabant, vix aliquid ad rem nostram afferunt; tarnen utile videtur singula hic persequi. Primo loco occurrit vox üyaAfict, quod omnium maxime tritum est vocabulum, et ut supra jam dictum est antiquissimis temporibus ad anathemata

Sluiten