Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

de qua Paus. I 26. 7. Quidquid id est, perspicue Athenienses indicare voluisse mihi videntur, suam se deam Delphis adorandam collocare. Si autem ii qui Delphos invisunt rogaverint quam ob causam hoe Athenae simulacrum sit erectum, eam esse causam audient quod Athena quondam Atheniensibus ad Eurymedonta egregie sit auxiliata. Talia igitur anathemata deorum potentiam hominibus praedicant et monumenta sunt beneficiorum quae a diis mortales acceperunt.

Ad TERTIUM genus ea deorum signa referre velim quae eo solo consilio in templis ponuntur ut iis decus aliquod addant et ornamentum.

Et revera eo consilio deorum imagines saepe sunt adhibitae. Jam enim arae, quae diis offeruntur, saepe aut pictis deorum imaginibus aut anaglyphis ornantur, sed artifex non curat quinam dii ornamenti vice fungantur. Saepe autem fit ut tales arae, in quibus dei alicujus imago est expressa, deo dedicetur plane diverso, ita ut pateat dei imaginem, quae est in ara, nullo alio consilio esse expressam nisi ut aram ornet et decoret.

Pausanias (II 17. 6) Argis in Heraio vidisse se /?ufiöv

apyvpovp dicit ëyovia ijieiyyaofiévov ibv Aeyófievov 'Hflijs

xal 'HQaxAtovs yuftov. Ta men Hera et Hercules non arto vinculo inter se cohaerent.

In CIG 2303 commemoratur „ara triquetra cujus tres areae pulchra offerunt anaglypha, alia Apollinem, aiia Dianam, alia Latonam sceptrum tenentem." Inscriptum est: 2ü)aitiïvos Evayópov laQam "lat 'Avoöfti eüyj,v. Quid

Sluiten