Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Latonae ejusque filiis cum diis Aegyptiis sit commune, non video.

Huc etiam pertinet ara parva quadrangula (de qua Ditt. Syll.- 786): „in fronte anaglyphum repraesentans duos Panes stantes ex quibus alter a sinistra nudus fistula canit, alter a dextra vestitus fistulam manu dextra demissa tenet. Inscriptio docet aram dedicatam esse

MrjtQl öeöjv.

Vides in his aris deorum imagines non pro diis haberi sed pro meris ornamentis, lapidi affixis. Inde haec mihi jure elficere posse videor: si deorum effigies in aris ut mera ornamenta imprimuntur, nil obstat quominus existimemus etiam templis deorum simulacra pro meris ornamentis esse adjuncta.

Quae in templorum zographis et metopis cernuntur, fortasse huc non faciunt, quod ea non solum ornant templa, sed etiam aliqua saltem ratione cum deo, qui in templo colitur, solent cohaerere. Deinde ibi non magis dei quam res a deo gestae proponuntur. In aris autem, quas commemoravi, omnino aliter res se habet, ut facile perspicitur.

Etiam magis mea sententia illustratur collatis tripodibus, quos Lacedaemonii (Paus. IV 14. 2) dvé&eoav d*ó zóiv /LccfpvQuv (belli Messenici) tü 'AfivxActly. 'A<pQoöttm iauv ayaAtua iairjxög b.~tö iqj iqIjioÜi iü .tQo'no), 'Apit/uióog fiè i)JlÖ TOJ ÓlVTtQtO , KÓQtjS <5i Tijg AtfflljTQOg 6.1Ö 1(7) IQlxu.

Quid sibi volunt illae deae? Non sunt deae sed merae imagines deorum in quibus deae non inclusae putantur,

Sluiten