Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Praeter ea quae hactenus enumerata sunt majora anathemata, alia quaedam commemorantur ab auctoribus quae fortasse eodem modo sunt explicanda, ita quidem ut boves aptissima sint monumenta sollemnis cujusdam sacrificii. Hue referendi fortasse sunt bos aheneus qui in Areopago erat (Paus. I, 24. 2), ftoTótóv n /ceAxoüv Spartae cum imagine Cottinae (Ath. XIII, c. 34), bos aheneus quem Eretrienses Olympiae dedicarunt (Paus. V, 27, 9). Neque aliam habet significationem arietis flgura in Arce Athenaruni inventa cujus ventri subscriptum est: Ilcotóos

Ixeala.

Proelium equestre fortasse respicit equus aheneus quem Simon quidam Athenis dedicavit (Xen. de re eq. I, 1). Quid signifleet öoóqios ïnnog in arce positus Athenis, nimis incertum est quam ut explicare id audeam.

Aheneae autem columbae quae in via saera sunt inventae et quibus addita erat inscriptio haec: EvavÖQlct 'A'pgodhrj eè$a/*évrj dvéd-t;xev (CIA I, 1556), alio fortasse modo explicandae sunt, esse scilicet columbam quodammodo Aphrodites imaginem ita ut idem sit dedicare signum Aphroditae et columbam ponere. Probe quidem scio quid Rouse contra han? sententiam protulerit in libro quem jam saepius laudavi, sed quamquam plurima in ejus interpretatione summopere mihi placent, tarnen certae quaedam rationes me movent ut totam ejus sententiam amplecti vix possim. Praecipua autem ratio cur cum eo plane consentire nolim haec est, quod non bene video cur id quod vere de Asclepii serpente dicitur

Sluiten