Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

notare operae videretur esse pretium — quantum quidem necessarium duximus. Nam, cum novum depingere stemma librorum a proposito nostro sit alienum neque alia conferre voluerimus quam ea quibus ad textus recensionem perpendendam lectoribus opus sit, „varias illas lectiones" quales sunt „omnia" pro „omina" aliaque menda, quae et pueri in ludo committere solent, memorare supersedimus.

Contra haud inutile duximus interdum adire editionem Schroederianam in lucem emissam anno 1728, divitem observationibus Grotii, Gronovii, Lipsii, Scaligeri, Heinsiorum; qua in editione ut a viris bene latine callentibus curata plus sapientiae inesse saepius comperimus, quam in tristi illa codicum farragine, inani atque taedii plena, ubi editor pro[que] epulis tenues nequiquam devorat auras.

Plerumque autem satis habuimus suspiciones in paginae calce notare, in textu ipso mutando cauti et circumspecti, praesertim ubi verba tradita non pulchra quidem et sonora attamen salva ïatione servari posse videbantur. Auctor enim praetextae incertus est neque vir primarius fuit, quamquam hic illic haud perperam neque frustra Musarum in hortis laboravit.

Operam quoque dedimus ne recentiorum studia critica, puta Buecheleri, Leonis, Hartmanni, Richteri, Peiperi, aliorum, — qui ad textum sanandum sua et saepe egregia contulerunt — hac in editione nequiquam quaererentur. Si quae omisimus nescientes peccavimus: promant quorum opes nos invitos latebant, sed et

Accipe quas habeo studii successor et heres.

Sluiten