Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

m Serto Naberico sententiam nostram sponte inter legendum

ortam defendere conati sumus. Nunc autem hac awe^róm,

quam postea in editione Schroederiana deteximus, ut par est gaudemus. '

X. Qui nullius auctoritate obstrictus secum perpenderit quae sub I—IX observavimus, is intelleget fortasse Buecheleri tov (ittxagitov de tempore, quo praetexta scripta alt, sententiam nobis quidem haud invictam videri. Sed fieri potest ut haec argumenta nostra non ita firma et dubitationi exempta videantur, quamvis iam per se aliquid valeant, ut unumquemque in sententiam nostram perducere possint. Quare in fine ponemus argumentum lectori semel monito manifestum, quo pervincamus Octaviam non ante sed post Tacitum esse editam.

Ann. XIV, 61 legimus: „his <vocibus supervenit inanis rumor> tanquam Nero paenitentia flagitii coniugem revocarit Octaviam. Exim laeti Capitolium scandunt(Romani) deosque tandem venerantur. Effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines gestantumeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt. IiUr etiam in Principis laudes strepitu venerantium-, iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos disiecere et Poppaeae honos repositus est. Quae semper odio tum et metu atrox provoluta genibus Neronis..." Sequuntur querelae; tum ut Neronem ad vindictam incitet addit muiier callida: „Arma illa adversus principem sumpta-, ducem tantum defuisse qui motis rebus facile reperiretur".

Impudenter mentitur Poppaea perhibens plebem, quae cum strepitu venerantium iverat in principis laudes, sumpsisse arma adversus principem. Intellegit autem tyranni animum sicfacillime ad vindicias cruentas compelli posse. Quid igitur magis consentaneum quam Neronem mulieris verbis credidisse, in animum ea abdidisse, usum eis esse ut vindictam iussam, quasi necessariam, a crimine saevitatis defenderet? Quae

Sluiten