Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quanto autem gaudio legeremus e. g. Pacuvii Paulum, praesertim cum aliquam certe habeat veri speciem Meiseri opinio in narratione Liviana de duobus fratribus macedonicis Perseo et Demetrio odio internecivo disiunctis (XL c. 2—16, 20—24, 54—56) latere alteram praetextam, quae — et fuit haec multorum quoque carminum sors gentis cuiusdam fortia facta celebrantium — abiit in historiam. Vestigia alia ialium praetextarum detexisse sibi videntur Ribbeckius in descriptione Liviana Veiorura expugnatorum, Schoenius in verbis Dionysii de Fabiis deque Horatiis et ^uriatiis, Jahnius in fabula de morte Sophonibae ductus tabula quadam picta pompeiana; egit Mommsenius de praetexta Porcia; admonet Schanzius verborum Ovidii Past. IV, 326. Memoratu quoque non indigna videtur Meiseri observatio de Calavii filiique eius fide politica et pietate, de Decii Magi indole romana iis diebus cognita cum Hannibal cepisset Capuam (Liv. XXIII, 2—10).

Neque a praetexta nostra alienum videtur (cf. vss. 882 sq.) referre quae idem vir doctus suspicatus est cum Plutarchi perlegeret Vitas Gracchorum, sed haec apud ipsum iucundius relata reperies. Claudunt autem praetextarum indagatarum seriem observationes Naberi de Silii Messalinaeque nuptiis (Mnem. XX, 1892), Naberi et Hartmanni de Agrippinae navigio infernali (Anal. Tac. p. 40), quales iis ex ipsis Taciti et Dionis narrationibus sunt ortae.

Praeter illa vestigia ingenio solo detecta tradita nobis sunt praetextarum nonnullarum nomina, quae raptim recensere libet, cum iam diu fragmenta collecta exstent apud Ribbeckium in opere de Tragicorum romanorum fragmentis.

Scripsit Naevius Alimonium Romuli et Remi (Donat. Ter. Ad. IV, 1, 21), quod non minimi momenti fuisse videtur ad procreandam notam fabellam de ortu Silviae puerorum deque Roma condita. Alibi afferuntur Naevii Romulus et Naevii Lupus, quae nomina haud dubie ad unum Alimonium sunt

Sluiten