Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Et hanc levis fallaxque destituet deus volucer Cupido: sit licet forma eminens, 200 opibus superba, gaudium capiet breve.

Passa est similes ipsa dolores regina deum,

cum se formas vertit in omnes dominus caeli divumque pater, 205 et modo pennas sumpsit oloris

modo Sidonii cornua tauri,

aureus idem fluxit in imbri;

fulgent caelo sidera Ledae,

patrio residet Bacchus Olympo, 210 deus Alcides possidet Heben

nee Iunonis iam timet iras,

cuius gener est qui fuit hostis.

Vicit sapiens tandem obsequium coniugis altae pressusque dolor: 215 sola Tonantem tenet aetherio

secura toro maxima Iuno,

nee mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam.

Tu quoque, terris altera Iuno, 220 soror Augusti coniunxque, graves

vince dolores.

198. destituet cod. Muiin.J destituit 2<t>Lll

207. fluxit 2 Tl] fulsit <J> L Mutin.

213. tandem Bentl.] tarnen codd.

198. Et hanc i. e. hunc novum Poppaeae amorem.

200. opibus superba, of. Tac. Ann. XIII, 45.

203. Iure observat Ladekius p. 58: „Iovis amores, quos in rhetorum seholis semper semperque tractatos esse veri simile e9t, in Senecae

labulis quoque tanguntur." Cf. Herc. f. 1 —18, Phaed. 299 sqq., Oed. 715 sqq., Herc. Oet. 301, 55) eq. Certa autein Senecae imitatio non invenitur.

212. cf. Ovid. Trist. 3, 5, 42: „Iunonis gener est, qui prius hostis erat."

Sluiten